Disputatio:Petrus Calungsod

Latest comment: abhinc 10 annos by Lesgles in topic Fuit et erat

Fuit et erat recensere

Mos Vicipaediae est generaliter in prima sententia verbo fuit uti, quod de vita subiecti ut de una summa finita agitur. Fuit igitur restitui. Lesgles (disputatio) 17:38, 12 Novembris 2013 (UTC)Reply

Neminis nisi Iustini secutus sum institutionem - neque credo utrum tempus esse praeferendum - suntque paginae quibus imperfectum adhibeatur. --Martinus Vester (disputatio) 18:34, 13 Novembris 2013 (UTC)Reply
Indicium tuum studium excitat. Ego quoque erat in sententias primas utebar, dum admonitiones contrarias legi (Vicipaedia:Taberna/Tabularium 10#esse, Vicipaedia:Taberna/Tabularium 4#fuit, etc.) Res non lucida videtur, fortasse de differentiis sententiae dependet, e.g. estne prima sententia summarium vitae aut descriptio scaenae vitae (background). Est etiam aspectus historicus; vide [1]. Lesgles (disputatio) 22:32, 13 Novembris 2013 (UTC)Reply
Gratias ad te et Neander ago. Pro certo habeas me laborare latine nam caecus interndum erroribus mihi.Jondel (disputatio) 13:06, 13 Novembris 2013 (UTC)Reply
Revertere ad "Petrus Calungsod".