Disputatio:Orbitalis atomica

Latest comment: abhinc 4 annos by Tchougreeff in topic Lemma

Lemma

recensere

Nunc orbitalis atomica, sed fortasse melius orbital atomicum? IacobusAmor (disputatio) 23:11, 7 Aprilis 2018 (UTC)Reply

Per me bene. Adiectivas femininas, duce paginae creatore, accepi, sed quo substantivo simul audito nescivi. Andrew Dalby (disputatio) 08:12, 8 Aprilis 2018 (UTC)Reply

Non consento: orbital in Suard, Michèle; Berthier, Gaston; Del Re, Giuseppe (1967). "Nova methodus adhibendi approximationem molecularium orbitalium ad plures iuxtapositas unitates". Theoretica Chimica Acta 7 (3): 236–244 Gen. Plur. orbitalium i.e. III voc. similiter animal Tchougreeff (disputatio) 06:10, 12 Septembris 2018 (UTC)Reply

FYI: secundum L&S, approximatio et iuxtapono non sunt verba Latina, et methodus est verbum postclassicum (ratio plerumque erit verbum aptissimum). Ergo nobis videtur Suard et alios, auctores recentes, Latinitatem classicam non colere, et eorum verba proinde in dubium vocanda esse. Nihilominus, verbum genetivum orbitalium habens nominativa ambo orbitalis et orbital indicat, sed si hoc verbum similiter animal declinanda est, nominativum necessario erit orbital. IacobusAmor (disputatio) 11:21, 12 Septembris 2018 (UTC)Reply
Ingosce mihi meam silentiam longam. Vere dixisti, sed quid agamus, amici? De electronibus vel orbitalibus Rōmānī antīquī non scribebant. Puto "orbital" ex stirpe differentialis ac integralis ac aliorum, quae late in scripturis saeculi XIX (heu!) adsunt (viz. e.g. Caraffa), esse. Approximatio autem in Wiktionary adest et origine nobili videtur. Quod ad methodum attinet, si Gauss et Euler ea utebantur, nobis aeque licet... Tchougreeff (disputatio) 12:39, 15 Maii 2020 (UTC)Reply
Ergo ad titulum propositum "orbital atomicum" consentis, aut aliud quid proponis? Responsum tuum non bene intellego. Andrew Dalby (disputatio) 09:17, 12 Septembris 2018 (UTC)Reply
Non intellego quoque. O rem occultissimam! IacobusAmor (disputatio) 11:24, 12 Septembris 2018 (UTC)Reply
Tchougreeff verba a se olim scripta "Non consentio" denuo delevit. Fortasse ad titulum quem habemus non consentit, ad motum a te propositum consentit! Videbimus. Andrew Dalby (disputatio) 12:31, 12 Septembris 2018 (UTC)Reply
Ingosce mihi, amici, meam silentiam longam. Vero, de titulo agitur, quia orbitalis cum -is Nomen Adjectivum est, et lemmata de rebus i.e. Nominibus substantivis scribendae sunt, ergo olrbital neut. III cujus Gen.:orbitalis, atomicum. Electron autem non II in -onorum est, sed III in -um secundum ipsam Vicipaediam...Tchougreeff (disputatio) 13:05, 26 Aprilis 2020 (UTC)Reply
Revertere ad "Orbitalis atomica".