Disputatio:Oratio Wessobrunnensis

Latest comment: abhinc 3 annos by Giorno2 in topic "Oratio" aut "prex"?

"Oratio" aut "prex"? recensere

Oratio vel explicatio oratoris est vel prex sacerdotis (vel fidelium). Puto ego quidem accurationis causa hanc paginam movendam esse ad "Prex Wessobrunniensis". Alii quid suadent?--Bavarese (disputatio) 14:15, 24 Februarii 2021 (UTC)Reply

Constat preces plurale tantum esse, cum prex forma theoretica sit, qua nemo utatur, nisi exemplum grammaticum afferre velit. Orationem autem hic ambiguam esse concedo. Itaque precationem recommendo. Neander (disputatio) 15:39, 24 Februarii 2021 (UTC)Reply
MINIME hoc constat!! Sancta Ecclesia Catholica Romana utique verbum precis singularis adhibet, e.g. si dicitur prex eucharistica, confer hic (Giorno2 (disputatio) 16:34, 24 Februarii 2021 (UTC))Reply
De classicae Latinitatis auctoribus locutus sum, quorum auctoritas, nisi fallor, in primis apud nos valere debet. Neander (disputatio) 16:42, 24 Februarii 2021 (UTC)Reply
Si relego verba tua clare scriptum est "formam esse theoreticam". Non erat quaestio de Latinitate et Ecclesia non est theoretica societas sed coetus vivus. Neque Bibliae versio Sancti Hieronymi latinitate classica scripta est: tamen elegans genus, nonne? Inde si mihi in insulam eundum et numerus librorum apportandorum restrictus esset - Sanctam scripturam Bello Gallico maxime classico anteponerem. (Giorno2 (disputatio) 17:09, 24 Februarii 2021 (UTC))Reply
Utinam intellegas me neminem offendere voluisse, non te nec Sanctum Hieronymum neque Ecclesiam Catholicam Romanam! Ceterum, quid de verbo "precatio" censes? Neander (disputatio) 17:49, 24 Februarii 2021 (UTC)Reply
Optime! Ut lego apud Georges 1913 significat precatio Gebetsformel in Livio, Cicerone, Plinio: I) das Bitten, die Bitte, das Gebet, illa sollemnis comitiorum precatio, Cic.: sollemne carmen precationis (Gebetsformel), Liv.: ex carmine sacro praeeunte verba sacerdote precationes facere, Liv.: victimam caedere sine precatione, Plin.: precationem peragere (vollziehen), Liv. – II) die Gebetsformel, Plin. 28, 42 u.a.: Plur., antiquae precationes, Gell. 5, 12, 1. (Giorno2 (disputatio) 18:27, 24 Februarii 2021 (
Cur ita suaserim: In pagina Pater noster iam a die 19 Februarii 2017 pro "precatio" - haud temere, spero - "prex" scriptum est nullo contradicente. Qua de causa ego, cui usus istius verbi, paucis exceptis, numero tantum plurali notus erat, ita non dubitavi hoc loco lingua uti ecclesiastica, ut ita scriberem, ut scripsi. Sed sit forsitan in rem, ut etiam ille, qui l. c. scripsit, audiatur. Sed quomodocumque fiat, placebit: ego quidem non praescribere volui, sed caute suadere.--Bavarese (disputatio) 15:06, 26 Februarii 2021 (UTC)Reply
Semper placet latinitas christiana: precis singularis formam adhibere bene, mea opinione. Revera autem in interreti quaerens inveni nusquam epitheton Vessobrunniensis: num tu eo fontem habes? Utique forma Vessobrunn (praeter Wessobrunn) exstat, sed tantummodo lingua Theodisca, ni fallor. Econtra Wessofontanus,a,um utique est. Si assentiris, commentationem nuncupare potuerimus Oratio Wessofontana... (Giorno2 (disputatio) 18:19, 26 Februarii 2021 (UTC))Reply
MGH continent codicem dictum Wessobrunnensem: MGH SS rer. Germ. 36/2. Mea opinione ergo nomen lemmatis non debet mutari in "Wessofontana", sed quaeratur, nonne aptius "Wessobrunnensis" vel "Vessobrunnensis" (littera -i- omissa) scribendum sit.--Bavarese (disputatio) 14:21, 27 Februarii 2021 (UTC)Reply
Gratias. Inde mutemus pristina Vessobrunnensia (NON VessobrunnIensia) ad Wessobrunnensia. (Giorno2 (disputatio) 09:24, 28 Februarii 2021 (UTC))Reply
Revertere ad "Oratio Wessobrunnensis".