Oratio Wessobrunnensis
Oratio Wessobrunnensis[1] sive Wessofontana[2] est unum e veterrimis monumentis linguae Theodiscae Antiquae quod in Wessofontano coenobio Wessofonte[3] in Bavaria Superiore inventum est.
Scriptor ignotus anno ignoto saeculi noni eam conservandi causa in membrana praecipue textus latinos continente inscripsit. Veterrimum carmen christianum linguae theodiscae est et Monaci in bibliotheca rei publicae Bavaricae (Bayerische Staatsbibliothek) sub numero Clm 22053 (folio 65v/66r) conservatur.
Caput eius litteris uncialibus, reliquus textus minusculis Carolingianis compilatus est. Poema principale metro alliterativo de cosmogonia, prex sequens prosa scripta est.
Textus
recensereDe Poeta | De Poeta |
Dat gafregin ih mit firahim firiuuizzo meista | Hoc disco inter mortuos esse miraculum maximum |
Dat ero ni uuas noh ufhimil | Quod ne terra ne caelum esset |
noh paum noh pereg ni uuas | ne arbor ne mons esset |
ni [*] nohheinig noh sunna ni scein | ne ulla [*] ne sol luminavisset |
noh mano ni liuhta noh der mareo seo | ne luna canduisset ne mare vastum |
Do dar niuuiht ni uuas enteo ni uuenteo | Cum nil erat, ne finis ne limes |
enti do uuas der eino almahtico cot | et erat unus omnipotens Deus |
manno miltisto enti dar uuarun auh manake mit inan | omnium clementissimus et multi erant eocum |
cootlihhe geista enti cot heilac | spiritus benigni et Deus sanctus |
Cot almahtico, du himil enti erda gauuorahtos enti du mannun so manac coot forgapi forgip mir in dina ganada rehta galaupa enti cotan uuilleon uuistom enti spahida enti craft tiuflun za uuidarstantanne enti arc za piuuisanne enti dinan uuilleon za gauurchanne | Deus omnipotens, qui caelum et terram creavisti et hominibus tantum bonum dedisti da mihi in gratia tua veram fidem et bonam voluntatem sapientiam et prudentiam et potentiam ad daemonibus resistendum et ad asperum cognoscendum et ad voluntati tuo oboediendum |
[*] hic verbum "sterro" (stella) inserendum esse putatur.
Bibliographia
recensere- Massmann, H. F. Erläuterungen zum Wessobrunner Gebet des achten Jahrhunderts. Nebst zweien noch ungedruckten Gedichten des 14. Jahrhunderts. Niederwalluf bei Wiesbaden: M. Sändig, 1971.
Notae
recensere- ↑ E.g. hic Wessobrunnensis vox Latina apparet, p. 47
- ↑ Albert Sleumer: Kirchenlateinisches Wörterbuch, Olms, Hildesiae/Turici/Neoeboraci 2006, p. 832 (reimpressio)
- ↑ Franz X. Mayer: "Tiburnia oder Regensburg und die ältesten Bischöfe in Bayern aus römischer und agilolfingischer Zeit" p. 24
Nexus externi
recensereVide Orationem Wessobrunnensem apud Vicifontem. |