Disputatio:Myiasis

Latest comment: abhinc 9 annos by Urbanus Ferrarius in topic Vermiculi

Novum verbum inductum recensere

Nomen myiasis ipse finxi, aliarum secutus exempla linguarum. Ita linguam Latinam augeo. Verumtamen si ratio scribendi inepta videatur, vel si aliud verbum magis aptum appareat, indicate mihi.Urbanus Ferrarius (disputatio) 20:54, 10 Decembris 2014 (UTC)Reply

Adiutorium recensere

Si quis viderit hanc novam paginam, addat, quaeso, nexus ad aliarum linguarum paginas eiusdem argumenti.Urbanus Ferrarius (disputatio) 20:58, 10 Decembris 2014 (UTC)Reply

Nexus addidi. Tu quoque hoc facere potes, conventum apud Wikidata aperiens. Lesgles (disputatio) 21:36, 10 Decembris 2014 (UTC)Reply

Hmm ... recensere

Vicipaedia:Noli fingere est regula nostra. Si unum sensum fingis, temerarius es; si duos sensus, temerarissimus :) Debes ad minimum fontes fideles citare de morbis quos describis: sine fonte, pagina tua delenda erit. Quo facto, fortasse quis verum nomen Latinum reperire potest: Latine enim morbi definiri solent. Andrew Dalby (disputatio) 21:14, 10 Decembris 2014 (UTC)Reply

A, bene! Nihil fingis. Verbum quod posuisti iam est nomen Latinum huius morbi! Lesgles nexum intervici perfecit. Andrew Dalby (disputatio) 21:20, 10 Decembris 2014 (UTC)Reply
Fonte Latino nondum invento, locutiones clare Latinas in libro Anglico repperi, quas puto esse acceptabiles. Nunc si quis alios fontes nomen aut scientiam tractantes addere volet, etiam melius erit. Lesgles (disputatio) 21:36, 10 Decembris 2014 (UTC)Reply

Dubium habeo de materia! recensere

Si musca ova sua in pellem e.g. mammalii infert, non in vermiculos, sed in larvas sui generis mutabuntur. Si autem ova in vermiculos sive eorum larvas mutantur, non erant ova muscarum sed vermium. - Cur actum, quem nomine ficto "myiase" describis, non simpliciter "ictum" appellas? Commentationem pristinam non subscriptam usor Bis-Taurinus(disputatioconlationes) 21:28, 10 Decembris 2014 scripsit.

Vermiculi recensere

Verbum «larvae», apud linguam Latinam, alium sensum habet atque aliarum linguarum: refertur ad religionem. Vide, quaeso, paginam "larva". Vermiculus autem nascitur ex bestiolarum ovis. Aliud ergo est larva, aliud vermiculus. Muscae ponunt ova sua; ex ovis oriuntur vermiculi; vermiculi tandem fiunt novae muscae adultae.Urbanus Ferrarius (disputatio) 17:22, 12 Decembris 2014 (UTC)Reply

In lingua Latina scientifica "larva" sensum debitum iam habet, a Linnaeo primo datum, secundum Oxford English Dictionary:
"larva' ... b. Applied to the early immature form of animals of other classes, when the development to maturity involves some sort of metamorphosis ... the technical restricted use is due to Linnæus. In the larva the perfect form, or imago, of the insect is unrecognizable.
Hic in commentationes biologicas vocabula Latina scientifica accipere solemus: igitur verbum q.e. "larva" tibi commendo. Alii Vicipaediani possunt sine dubio textum Linnaei sive aliorum de hac re citare. Andrew Dalby (disputatio) 18:44, 12 Decembris 2014 (UTC)Reply

Si verbum larvae magis aptum videatur ad significandum illud quod ex ovis muscarum prodit, nihil obstat quominus usui sit. Immo vero gratias vobis ago maximas, qui mihi adiutorio fuistis.Urbanus Ferrarius (disputatio) 02:57, 13 Decembris 2014 (UTC)Reply

Revertere ad "Myiasis".