Disputatio:Melodrama (musica)
Latest comment: abhinc 9 annos by Viator in topic Melodrama
Iacobe, terminum q.e. ars exsecutiva ipse finxisti? Quamquam puto formam "exsecut-ivum" recte compositam esse, de exsistentia adiectivi q.e. exsecutorius monere velim. Re vera mea non magni refert nec te reprehendere volo, nam mea opinione nulla lingua etiamdum vocabulorum abundantià submersa est. :-) --Neander 15:43, 4 Septembris 2010 (UTC)
- Haec pagina re vera optima est et mihi placet eam legere. Attamen, nomen eius conspicio habere problemata. (1) opera Latine sensu singulari praecipue significat Anglice "job" (labor of a freeman); (2) opus autem (cui opera plurali sensu) significat Anglice "work" (sensu concreto, res ipsa facta ab operario).
- A. Oportet autem hanc Vicipaediam paginam habere de opera (en:Job (role)) et mihi videtur titulum verum eius "opera" aptior est.E.g. apud Lewis et Short legimus de sensu principali: "ŏpĕra, ae, I service, pains, exertion, work, labor (opus is used mostly of the mechanical activity of work, as that of animals, slaves, and soldiers; opera supposes a free will and desire to serve)."Movemusne hanc paginam ad quid? : "opera in musica", "opera (ars theatralis)"??
- B. In paginis "theatrum lyricum" et "theatrum prosae" (prava latinitate) et "ars scenica" et multis aliis apud Viciapediam video usum phrasis "theatri lyrici" sensu hodierno "opera" (in sensu adhibito in hac pagina), et video conatum ad verbum "theatrum" adhibendum sensu Anglice "theater" ad "theatrum" dividere in "theatrum lyricum" sensu "musical theater" et "theatrum prosae" sensu "non operatic theater". Quod ad nomina et terminologiam spectat, confusionem mihi videtur regnare hic quia haec divisio contradicit quod dicitur in pagina praesente nomine "opera".
- Honore omnibus--66.171.178.34 10:25, 28 Octobris 2012 (UTC)
- B.—De theatro lyrico recte mones, amice sine nomine. Locutio theatrum lyricum apte = aedificium Francice Théâtre-Lyrique appellatum et societas operatica quae id administravit, atque per metonymiam genus spectaculi ibi datum. (Vide Index generum operarum, commentarium iam imperfectum.) Falsum nomen Latinum—falsum quia omnia genera operarum in musica significare conatur—ut videtur ex Italico cuiusdam scriptoris calamo iam dudum venit, qui quid sui consilii sit fortasse proponet. IacobusAmor (disputatio) 14:07, 28 Octobris 2012 (UTC)
Melodrama
recensereDe: "sive moderne constructum nomen melodrama." Sed melodrama est genus dramaticum quod argumentum personasque in maius extollit: melodrama non est opera. IacobusAmor (disputatio) 20:46, 16 Maii 2013 (UTC)
- Salve Iacobe. Bene quidem. Nesciebam. Gratias ago. -- Donatello (disputatio) 13:42, 17 Maii 2013 (UTC).
- Iam removo. -- Donatello (disputatio) 13:43, 17 Maii 2013 (UTC).
- Sensu verbi hodierni "mélodrame" omnino aliud sensum habet quam verbum latinum "melodrama", immo opera omnino non est latinum.--Viator (disputatio) 09:29, 9 Maii 2015 (UTC)