Disputatio:Lucretius
Vita et mors Lucretii
recensereIam anni Lucretii vitae et mortis valde incerti sunt. Perridiculum igitur est et diem dicere velle. Quamobrem delevi diem eius mortis "15 Octobris", quae memoratur in Donati Vita Vergilii. --Fabullus 06:53, 30 Aprilis 2007 (UTC)
- Sed, si Donatus id dicit, nonne nobis idem dicere licet -- sed cum citatione Donati et cum adnotatione dubii? Sunt alii quidam de quibus habemus et diem natalem, et annum natalem, sed ambo dubiosos: vide e.g. Iohannes (rex Angliae). Andrew Dalby (disputatio) 09:37, 30 Aprilis 2007 (UTC)
- Recte me admones! Donatus non ipsis verbis dicit Lucretium mortuum esse 15 Octobris. Secundum Donatum Lucretius mortuus est eo ipso die quo Vergilius septimum decimum natalicium suum celebravit, i.e. 15 Octobris anni 53 a.C.n. Haec facta esse Donatus adiungit isdem duobus consulibus quibus Vergilius erat natus, i.e. in anno 70 a.C.n. Huius tamen anni duo consules, Crassus et Pompeius, iterum coniuncte consulatum inierunt non anno 53 sed anno 55 a.C.n.! Coniunctio factorum magis quam ipsa facta placere Donato videtur. Eius igitur nuntii toti cum grano salis accipiendi sunt. --Fabullus 07:16, 1 Maii 2007 (UTC)
- Ah! Multas gratias tibi ago. Ego non habeo textum Donati. Andrew Dalby (disputatio) 11:52, 1 Maii 2007 (UTC)
- Vide, si vis, paginam Lucretii anglicam, cuius aliquando recensione me occupo. --Fabullus 08:30, 6 Maii 2007 (UTC)
- Ah! Multas gratias tibi ago. Ego non habeo textum Donati. Andrew Dalby (disputatio) 11:52, 1 Maii 2007 (UTC)
- Recte me admones! Donatus non ipsis verbis dicit Lucretium mortuum esse 15 Octobris. Secundum Donatum Lucretius mortuus est eo ipso die quo Vergilius septimum decimum natalicium suum celebravit, i.e. 15 Octobris anni 53 a.C.n. Haec facta esse Donatus adiungit isdem duobus consulibus quibus Vergilius erat natus, i.e. in anno 70 a.C.n. Huius tamen anni duo consules, Crassus et Pompeius, iterum coniuncte consulatum inierunt non anno 53 sed anno 55 a.C.n.! Coniunctio factorum magis quam ipsa facta placere Donato videtur. Eius igitur nuntii toti cum grano salis accipiendi sunt. --Fabullus 07:16, 1 Maii 2007 (UTC)
Imago Lucretii
recensereNumquis novit unde imago Lucretii proveniat? --Fabullus 16:07, 13 Maii 2007 (UTC)
Nexus supervacanei
recensereHaud video quid vult Usor:85.2.208.8 cum nexibus vicipaedianis in Lucretii versibus. Quis, hos versus legens, scire aveat quid sint flores, quid apes, quid patria, natura, venti, nix, pruina? Cur non eodem modo nectuntur “nubila” aut “Graeae”, “amor”ve? Cur non itidem “e”, “tam”, “ita”, “et’’? E quibus nulla nos docent hilum (ut Lucretii sermonem sequar) de Lucretio ipso aut eius poemate. Hanc ob rem nexus ab Usore:85.2.208.8 adhibitos omnes delendos esse censeo. (Hoc ad te quoque spectat, Andrea Dalby, qui emendando ratos fecisse videris hos nexus supervacaneos). Quin etiam ipsam citationem delendam mihi videtur, non quo versus illos levi momento aestimer – e contrario –, sed quod Vicipaediae proprium est docere non citare; ipsissima Lucretii verba legere possumus alibi. --Fabullus 21:57, 25 Maii 2007 (UTC)