Disputatio:Lingua Russica
Latest comment: abhinc 13 annos by Alexander Gerashchenko in topic Coniugatio aut declinatio ?
Lingua sarmatica est nomen linguae russicae apud "Lingua latina sine molestia" ex Clementes Desessard [anon]
- Gratias agimus. Andrew Dalby (disputatio) 16:42, 3 Ianuarii 2010 (UTC)
Nonne debeamus commendabiles tantum linguae appellationes in textu principali afferre? "Moscovitica" et "Sarmatica" sunt appellationes obsoletae, quae potius in notis relegari possint. Quod ad "Sarmaticam" attinet, nonne una e linguis "Scythicis" fuit, quae, ut videtur, ad familiam potius Iranicam quam Slavicam pertinuerunt. --Neander 18:00, 3 Ianuarii 2010 (UTC)
- Consentio. Tu vis primas sententias rescribere? Andrew Dalby (disputatio) 18:24, 3 Ianuarii 2010 (UTC)
- Rescripsi. Quamquam mea opinione etiam nunc nimias appellationes habemus, non audeo plures in notis relegare, quia in lexicis Russicis – an debeam "in lexicis Ruthenicis" scribere :-) ? – afferuntur. --Neander 18:57, 3 Ianuarii 2010 (UTC)
Coniugatio aut declinatio ?
recensereAcsacal sodalibus wikipaedistis sal.
Secundum glossarium "Gaffiot de poche" :
- latina vox conjugatio = rapport étymologique des mots ;
- latina vox declinatio = a) toute espèce de changement amené dans un mot par la déclinaison, la conjugaison, la dérivation b)\[en part\] la déclinaison ; la conjugaison.
Valete omnes,
Acsacal 12:42, 11 Maii 2011 (UTC)
- Sunt declinatio nominum et coniugatio verbi. -- Alexander Geraščenko 15:41, 14 Maii 2011 (UTC)
- E.g., in lingua Latina sunt declinationes prima, secunda, tertia et quarta et quinta nominum substantivorum, sed coniugationes prima, secunda, tertia, quarta [1][2] verborum. Ergo, scribendum est de declinationibus nominum, sed de coniugationibus verborum Russicorum. -- Alexander Geraščenko 01:11, 15 Maii 2011 (UTC)