Disputatio:Latinitas macaronica
Latest comment: abhinc 12 annos by Andrew Dalby in topic Titulus
Res confusae?
recensereNexus intervici partim ad paginas de litteris macaronicis coniungunt, partim de Dog Latin. Latinitas culinaria, si talem rem distinguere licet, aliter definitur (cf. e.g. Apicius de re coquinaria et Vinidarius). Departire propono: quid dicunt alii? Andrew Dalby (disputatio) 09:50, 3 Decembris 2011 (UTC)
- Si in alia vicipaedia est pagina praecipua de latinitate macaronica (quomodocumque appellatur: Kuechenletein, Dog Latin, Potslatijn), pagina haec coniungenda est; ubi autem non sit pagina praecipua, sed tantum de omnibus macaronicis sermonibus, puto eam coniungendam esse. Lele giannoni 11:53, 4 Februarii 2012 (UTC)
Citatio?
recensereHaec verba an re vera citata sint ex opere quodam Queneau, anne a Vicipaediano ficta, nescio. Per Google non possum confirmare: igitur deleo. Andrew Dalby (disputatio) 09:54, 3 Decembris 2011 (UTC)
- Verbi gratia: "Sol erat in regionem zenithi et calor atmospheri? maxima. Senatus populusque Parisiensis sudebant. Autobi passebant completi. In uno ex supradictis autobibus qui S? denominationem portebat, hominem quasi junum,? cum collo multi elongato et cum chapito a galono tressato cerclato vidi." (Raimundus Queneau)
Titulus
recensereRogo ut titulus huius paginae mutetur. "Latinitas culinaria" est enim locutio praesertim germanica (Küchenlatein). In plerisque regionibus "latinitas macaronica" dicitur. Lele giannoni 12:13, 2 Februarii 2012 (UTC)
- Consentio ego, sed n.b. citationem habemus de "Latinitate culinaria"; usque adhuc nullam de "Latinitate macaronica". Oportet enim, primo, citationem novi nominis proponere; secundo, si omnes consentimus, movere. Andrew Dalby (disputatio) 13:16, 2 Februarii 2012 (UTC)
- Addo: video titulum versionis Quixotianae "... in latinem macarronicum ...". Id fortasse possumus accipere, sed melius erit eandem locutionem in bona lingua Latina scriptam reperire! Andrew Dalby (disputatio) 13:25, 2 Februarii 2012 (UTC)
- Capitulum primum libri Il latino maccheronico ab Ugo Enrico Paoli (Firenze: Felice le Monnier, 1959) compositi identitdem adiectivum macaronicus affert (ars macaronica, carmen macaronicum, &c). De origine Theophilus Folengo sic dicit: "Ars ista poëtica nuncupatur ars macaronica a macaronibus derivata, qui macarones sunt quoddam pulmentum farina, caseo, botiro compaginatum, grossum, rude et rusticanum; ideo macaronices nil nisi grassedinem, ruditatem et vocabulazzos debet in se continere" (cit.ex Paoli, p.5). Neander 15:05, 2 Februarii 2012 (UTC)
- Ab observatione titulorum paginarum de latinitate macaronica in aliis vicipaediis hoc patet: macarronicus cum duobus r praesertim ibericus (hispanicus et lusitanus) est. Lele giannoni 12:08, 4 Februarii 2012 (UTC)
- Gratias ambobus ago. Movi. S.t.p., Lele, sententias primas ubi necesse sit emenda! Andrew Dalby (disputatio) 12:55, 4 Februarii 2012 (UTC)