Disputatio:Hostis
Latest comment: abhinc 4 annos by Lesgles in topic Pictura (Eugen Onegin)
Pictura (Eugen Onegin)
recensereIn hac pictura res non est de hoste, sed de inimico. Credo ergo hoc in pagina de hoste inutile esse. --Bavarese (disputatio) 21:01, 15 Ianuarii 2020 (UTC)
- Nescio an delenda sit, sed nexus corrigam (sint rectae, etiam si mox delebitur). Demetrius Talpa (disputatio) 21:37, 15 Ianuarii 2020 (UTC)
- Si stricto sensu (ut apud Lewis et Short) hostis publicus ab inimico privato distinguitur, interdum hi et apud scriptores antiquos confunduntur. Vide hanc partem commentationis longae TLL: "latiore sensu de quibuslibet adversariis fere i.q. inimicus, ἐχθρός (saepius in compar. vel imag.)". Puto non imaginam delendam, sed commentarium augendum esse. Lesgles (disputatio) 17:02, 16 Ianuarii 2020 (UTC)