Disputatio:Gluten (permixtio proteinorum)
Coeliacus morbus
recensereCum nomen morbi mihi in prompu non esset, finxi nomen, quod est imitatio formae quarundam linguarum communis. Quomodo dicatur Latine "morbus coeliacus"?--Urbanus Ferrarius (disputatio) 02:37, 1 Iulii 2014 (UTC)
In aliquibus linguis
recensereMorbus coeliacus ita scribitur quibusdam in linguis:
- Lusitane: doença celíaca
- Theodisce: Zöliakie
- Graece: κοιλιοκάκη (coeliocace)
- Anglice: coeliac disease
- Hispanice: celiquía
- Italice: celiachia
Ex eis finxi formam, quae magis Latina mihi videbatur.--Urbanus Ferrarius (disputatio) 12:34, 1 Iulii 2014 (UTC)
- Nomen Latinum "morbus coeliacus" iam exstat: repperi hic: hr:Celijakija. Fontem, unde Croatae nomina Latina morborum derivaverunt, nescio! Andrew Dalby (disputatio) 17:06, 6 Ianuarii 2015 (UTC)
- Iam scio! Hoc indice utens, ope numerorum morborum quos in aliis Vicipaediis reperis, nomina Latina reperire possumus. Andrew Dalby (disputatio) 18:02, 6 Ianuarii 2015 (UTC)
Movenda?
recensereApud antiquos gluten tantum "glue/colle/Klebstoff" significabat. Usque adhuc commentationem de illa re non habemus, sed hoc tempus exspectans, hanc paginam puto esse movenda, fortasse ad Gluten (permixtio proteinorum). Alii quid dicunt? Lesgles (disputatio) 16:44, 6 Ianuarii 2015 (UTC)
Si glutinis nomine aliae res possunt intellegi, nihil vetat quominus haec materia diligentius describatur acuratiusque nominetur. Puto paginam esse movendam.
- Meā sententā, si prima significatio cuiusdam verbi Latini est A, et B est significatio minor, at nos tantummodo commentationem de B habemus, adhuc oportet indicare B esse significationem minorem (ergo haec pagina non est movenda). --Grufo (disputatio) 16:32, 15 Novembris 2024 (UTC)