Disputatio:Crus
Textus huius paginae veterem ambiguitatem verbi "crus" non solvet, sed contradictiones praebet. Utrum crus a pede usque ad genu an usque ad coxam pertinet? Quis vestri, o philologi, scit usum huius verbi in Latino classico? 22:42, 23 Iulii 2016 (UTC)
- Cornelius Celsus de crure: "Ipsum autem crus est ex ossibus duobus: etenim per omnia femur umero, crus vero brachio simile est, adeo ut habitus quoque et decor alterius ex altero cognoscatur: quod ab ossibus incipiens etiam in carne respondet. Verum alterum os ab exteriore parte positum est, quod ipsum quoque sura nominatur" (De medicina 6.25-26). Celsus hic crus cum bracchio (mwmbrum a cubito ad manum), femur cum umero comparat. Itaque crus eam partem corporis significat, quae a genu ad pedem extenditur. Neander (disputatio) 07:39, 24 Iulii 2016 (UTC)
- Ambiguitatem permanere arbitror: Terminologia Anatomica codicem A01.378.610.500 habet, id est pars inter genum et talum.
(1) Iste formationem -de proximo ad distalem (remotus)- ossium demonstrat.
(2) Innervatio invicem membrorum planitiem anatomicam aliam respondit, videlicet de superiore ad inferiorem columnae vertebralis (imago: C4-T2, L1-S2). Verbum cruris perspicuus non est.
Fabula vera levis: post mutationem domicilii in regione alia civitatis habitabam. Quod tum non sciebam: huius regionis incolae verbum cruris non sciunt, pro eo semper verbum pedis utuntur! Anus sera quae pedem dolere dixit, si medicus "calceos tuos exue, quaeso" poposcit, est mirata. Andreas Raether (disputatio) 20:10, 24 Iulii 2016 (UTC)
- Talis sermo, mi Andrea, non vitiosus, ergo non vituperandus est. Confer Ludwig Zehetner, Bairisches Deutsch. Lexikon der deutschen Sprache in Altbayern. München 1997 (Hugendubel Verlag), S. 118, s.v. Fuß. ISBN 3-88034-983-5: 'gesamte untere Extremität (von der Hüfte bis zu den Zehen, also >Fuß+*Bein<', cum testimoniis excerptis e litteris bavarice conscriptis. --Bavarese (disputatio) 11:44, 6 Februarii 2017 (UTC)
- Ambiguitatem permanere arbitror: Terminologia Anatomica codicem A01.378.610.500 habet, id est pars inter genum et talum.