Movenda? recensere

Vide Oxford Latin Dictionary (iam in disputationem priori citatum), ubi vocabulum cerues(i)a scribitur. Aliae scripturae (cervisia, cerevisia, etc.) mediaevales videntur. Lesgles (disputatio) 04:14, 29 Ianuarii 2015 (UTC)Reply

Assentior, nam sola cervesia apud antiquos inveniri videtur (i.e., apud Plinium et Servium atque in Iustiniani Digestis). Neander (disputatio) 04:52, 29 Ianuarii 2015 (UTC)Reply
Consentio et ego. Andrew Dalby (disputatio) 08:49, 29 Ianuarii 2015 (UTC)Reply
Ainsworth's (saec. 19 ineunte): cerevisia.
Lewis & Short (1879): cervisia (?) ("cervesia, v. cervisia").
Smith & Wayte (1890): cerevisia.
Peck (1898): cervesia, cervisia, or cerevisia.
White's (1928): cervisia (or cerevisia).
Cassell's (1968): cer(e)visia.
Norsted (Swedish-Latin): cerevisia (cervesia, cervisia)
Traupman (2007): cer(e)visia. IacobusAmor (disputatio) 13:23, 29 Ianuarii 2015 (UTC)Reply
Solus Peck (1898) cervesiam, formam apud auctores antiquos attestatam, praebere videtur. Demiror, quibus ceteri fontibus usi sint. An alter alterum invicem imitantur? Neander (disputatio) 15:07, 29 Ianuarii 2015 (UTC)Reply
Estne fortasse "quaestio textualis?" Ecquis apparatum criticum huius loci apud se habet? --Iustinus (disputatio) 00:44, 30 Ianuarii 2015 (UTC)Reply
Ita vero. Codices certe varias lectiones praebent, sed "textum receptum" conficere officium editorum philologorum est. Nos Vicipaediani satis periti non sumus, qui philologorum iudicia in dubium vocemus aut quaslibet formas ex appendicibus criticis in usum nostrum decerpamus. Neander (disputatio) 05:31, 30 Ianuarii 2015 (UTC)Reply
Fortasse vocabulum olim /kerwe:sia/ expressum et cervesia scriptum constanter et generatim /kerwi:sia/ exprimebatur et ergo cervisia scribebatur. Confer Ἀλεξάνδρεια (/eia, e:a/) → Alexandria (/i:a/). IacobusAmor (disputatio) 14:50, 30 Ianuarii 2015 (UTC)Reply
Ita facere solent dictionariorum scholasticorum conscriptores! Nobis, qui usum classicum praeferimus, fons fidelis est OLD, cuius editores textus classicos editionibus recentibus perlegerunt.
Editio Sillig Pliniana, quam habeo ego, lecturam "cervesia" accipit sed orthographiam "cerevisia" e manuscriptis peioribus reportat. Andrew Dalby (disputatio) 16:55, 29 Ianuarii 2015 (UTC)Reply
Paginam movi et notam de orthographia addidi. Recensete si vultis! Non clarum est unde venit OLD cervesa, sed ut alii dixerunt, eo credere plerumque possumus. Lesgles (disputatio) 21:24, 30 Ianuarii 2015 (UTC)Reply
Nescio autem quid facere de pong cervisiali. :) Lesgles (disputatio) 21:34, 30 Ianuarii 2015 (UTC)Reply


Index cervesiarum Bavaricarum nominibus Latinis agnitarum recensere

Hunc indicem e pagina ad interim removi quia mea mente melius erit in pagina Cervesia Bavarica inserere. Andrew Dalby (disputatio) 16:29, 3 Ianuarii 2021 (UTC)Reply

Nomina cervesiarum fortium vel potuum fortium in Bavaria sunt:

  • [Potus] Salvator (ex braxaria Paulana - Paulanerbräu)
  • Triumphator (ex braxaria Leonina - Löwenbräu)
  • Maximator (ex braxaria Augustina - Augustinerbräu)
  • Unimator (ex braxaria Unionis - Union)
  • Animator (ex braxaria Hacker-Pschorr)
  • Patronator (ex pristina braxaria Hacker)
  • Aviator (ex braxaria Airbräu)
  • Delicator (ex pristina braxaria Curiali - Hofbräu)
  • Optimator (ex pristina braxaria Spatenbräu vel braxaria "palaria")
Revertere ad "Cervesia".