Disputatio:Bylina

Latest comment: abhinc 5 annos by Demetrius Talpa in topic Popularis

Popularis

recensere

Iacobe, multa bene correxisti, sed de "populo gratus" dubito. Cum "popularis" scripsissem, non "populo gratus" dicere volui, sed simpliciter "a populo creatus", "sine auctore", ut Volkslied, canto popolare, chanson traditionelle (Anglice nescio). Quomodo hoc dicamus? "Vulgaris", "traditionalis"? Demetrius Talpa (disputatio) 15:44, 12 Ianuarii 2019 (UTC)Reply

Russicum ('populi Russici') tantum? IacobusAmor (disputatio) 16:00, 12 Ianuarii 2019 (UTC)Reply
Bylinae a populo Russico Russice creatae sunt, chansons de geste a populo Francogallico Francogallice, nimngakan ab Evenkensi etc. Genera varia poeseos epicae "popularis" (a populo creatae) sunt vel "traditiοnalis" vel nescio, quod dicturus sum. Demetrius Talpa (disputatio) 16:09, 12 Ianuarii 2019 (UTC)Reply
"Vulgare", nam ipse creavisti eruditio vulgaris = folklore. Sed fontibus caremus. Demetrius Talpa (disputatio) 16:20, 12 Ianuarii 2019 (UTC)Reply
Aut "vulgaris" aut "popularis" dixerim. Hanc citationem e Lewis & Short s.v. "popularis" extraho: "popularia sacra sunt ... quae omnes cives faciunt nec certis familiis attributa sunt". Mea mente "populo gratus" aliud sensum habet. NB locutio Anglica popular song sensum quem volumus certe habuit sed nostro tempore binos sensus confundere potest; Anglice etiam folk song, traditional ballad (etc.) dicere possumus.
Verbum cantilena Latine exstat, tam ab antiquis quam a mediaevalibus adhibitum. Andrew Dalby (disputatio) 16:34, 12 Ianuarii 2019 (UTC)Reply
Russicum (tantum) adiectivum falsum, et vocabulum e Slavis Orientalibus aptius esse videtur. Legite definitionem in enwiki: "Bylina or starina . . . is a traditional East Slavic oral epic narrative poem." = Bylina sive starina . . . est traditionale populorum Slavicorum Orientalium poema narrativum et epicum plerumque ex tempore dictum. IacobusAmor (disputatio) 18:01, 12 Ianuarii 2019 (UTC)Reply
Andrea, cum populari locus bonus e L&Sh est. De cantilena cogitandum est. Gratias ago.
Iacobe, "La byline ... est une forme traditionnelle de la poésie narrative héroïque de la Russie ancienne...", "Eine Bylina ... ein mittelalterliches russisches Heldenlied", etc. Russia non semper Foederationem Russicam anni 2019 significat. "Russia Kioviensis" de tempore antiquo dicimus, non "Ucraina Kioviensis". Ucraina et Russia meridionalis aliud genus poeseos epicae vulgaris habet, dumas, dumas cozacicas. Sed corrigas, si velis; Slavicum orientale non error est, sed difficilius intellectu. Demetrius Talpa (disputatio) 18:33, 12 Ianuarii 2019 (UTC)Reply
Revertere ad "Bylina".