Disputatio:Bavaria

Latest comment: abhinc 4 annos by Sigur in topic Boarn?

Material for this page recensere

senatus terrae recensere

Senatum sola res publica libera Bavaria habuit, sed anno 2000 abrogatum est. Falsum ergo est parlamentum terrae Germaniae foederalis senatum appellare (ut in indiciis fundamentalibus huius paginae est), nam ea parlamenta sunt Landtag. Solae urbes hanseaticae certis terris exemptae non Landtag, sed senatum habent. --Bavarese (disputatio) 22:47, 20 Iulii 2019 (UTC)Reply

Boarn? recensere

"Boarn" legens haereo. Istud quid sibi vult? Egoquidem nonnulla iam decennia vitam in Bavaria degens numquam hanc vocem audivi. Ineptiam esse puto (dum fortasse aliquis doctiorem me fecerit).--Bavarese (disputatio) 12:19, 16 Ianuarii 2020 (UTC)Reply

Numquam vixi in Bavaria et ita non scio, sed vide hanc disputationem. Sigur (disputatio) 13:07, 16 Ianuarii 2020 (UTC)Reply
Gratias tibi, mi Sigur! Pagina bar:Dischkrian:Bayern mihi non est ignota. Egoquidem ibi commentariolum adserui. Sed ut mihi videtur, istud vocabulum hominibus Bavarice loquentibus plane ignotum est. Nemine, fontem firmum proferente, contradicente Boarn delebo. --Bavarese (disputatio) 21:57, 17 Ianuarii 2020 (UTC)Reply
Ah, nunc video. Excusa. Lemma principalis in Wikipaedia Bavarica "Bayern" est. Ita censeo etiam vocabulum in usu in Vicidatis esse debere. Sigur (disputatio) 19:12, 18 Ianuarii 2020 (UTC)Reply
Revertere ad "Bavaria".