Disputatio:Additio
Latest comment: abhinc 9 annos by Anedja in topic Signum additionis quomodo legere oporteat
Num melius…
recensereHoc scriptum'st.
Lege: quinque et septem sunt duodecim Scribe (recenti more): 5 + 7 = 12
Nonne melius dicitur:
Legitur: quinque et septem sunt duodecim Scribitur (recenti more): 5 + 7 = 12
Sinister Petrus (disputatio) 22:02, 2 Maii 2014 (UTC)
- Recte dicis; sententias emendavi. Si placet, adde plus! Lesgles (disputatio) 23:03, 2 Maii 2014 (UTC)
Signum additionis quomodo legere oporteat
recensereIn paginae exemplo subauditur signum + legi et, quod naturalius videtur. Pagina 4 autem libri, qui datus est ut fons commentationis, legitur: «Hoc signum + significat plus», neque, nisi erro, alibi dicitur et. Num hac appellatione uti possumus et Latine? --Anedia (disputatio) 12:14, 24 Aprilis 2015 (UTC)
- In Oxford English Dictionary dicitur, "The prepositional use (sense A. 1), from which all the other English uses developed, did not exist in Latin of any period. It probably originated in the commercial language of the Middle Ages (see discussion at minus prep., n., adv., and adj.). The signs + and − occur for the first time in print in J. Widmann Behende vnd Hubsche Rechenung auff allen Kauffmanschafft (1489), a treatise on commercial arithmetic; but while Widmann refers to the latter as minus, the former is said to stand for mer (i.e. mehr): ‘was − ist, das ist minus, und das + ist das mer’." Nunc in mathematica hodierna aliquando necesse est locutionibus recentioribus uti. Lesgles (disputatio) 19:44, 24 Aprilis 2015 (UTC)
- Hui sententiae ultimae consentio. Usus vocis plus, etsi Latinitati haud optime congruit, mihi necesse videtur cum tractare velimus de mathematica hodierna. Istius igitur mentionem aliquam facere oportet. — Anedia (disputatio) 17:35, 25 Aprilis 2015 (UTC)