Disputatio:Accessibilitas

Latest comment: abhinc 4 menses by IacobusAmor in topic abbreviatio "etc."

abbreviatio "etc." recensere

sat perita sum Latine loquendi scribendique, Vicipaediam recensendi autem imperita. abbreviationem "etc." scripsi (certe pro eo quod est et cetera), alter autem signo dubitationis verbum signavit. oportetne abstinere ab abbreviationibus Latinis? quae sunt normae huius rei apud Vicipaediam? gratias vobis! CaeliaSalviana (disputatio) 03:11, 30 Novembris 2023 (UTC)Reply

Ignoro utrum {{Dubsig}} ad inscriptionem “etc.” attineat, an cuntum indicem vocabulorum notet (i.e. “opera, vehicula, … etc.”), sed compendia nota, sicut “etc.”, libere scribere possumus; compendia obscuriora, in formulam {{Abbr}} melius scribi possunt – e.g.: {{abbr|Xvir|“Decemvir”}}Xvir. @IacobusAmor: Si tibi placet, primo argumento formulae {{Dubsig}} uti potes ad verba dubia acclaranda – e.g.: systemata, {{dubsig|etc.}} → systemata, etc.? --Grufo (disputatio) 06:26, 30 Novembris 2023 (UTC)Reply
"Abbreviationes" ancipites sunt quia tirones eas perperam intellegere solent. IacobusAmor (disputatio) 13:35, 30 Novembris 2023 (UTC)Reply
Gratias vobis sententias proferentibus. @IacobusAmor, compendium "etc." satis notum facileque intellectu, etiam tironibus, esse non putas? etiam apud Vicipaediam Anglice scriptam, scriptores suadentur ut hoc compendio utantur potius quam locutione integra. CaeliaSalviana (disputatio) 18:00, 30 Novembris 2023 (UTC)Reply
Multi tirones hoc signum et cetera semper enuntiabunt cum autem vox recta sit et ceterae, et ceteras, et ceteri, et ceteris, et ceteros, usw. Similiter, % = centesimae, centesimas, centesimis. Quid, exempli gratia, de hac locutione cogitas, in commentario de Nucato? "Nucatum Montiademarense constat 30% vel plure ex amygdala, et 25% vel plure ex melle lavandulato." (Scripsit noster Iustinus anno 2005.) Quomodo enuntiabunt tirones hoc signum? IacobusAmor (disputatio) 02:45, 6 Decembris 2023 (UTC)Reply
Nobody seems to have noticed what I was doing there with "usw." Oh well. IacobusAmor (disputatio) 12:32, 7 Decembris 2023 (UTC)Reply
Bonas rationes praebes, Iacobe. Quid cogites de hac recensione? --Grufo (disputatio) 11:58, 6 Decembris 2023 (UTC)Reply
Gratias, difficultates nunc melius intellego et compendium removebo. CaeliaSalviana (disputatio) 03:41, 7 Decembris 2023 (UTC)Reply
Cur abbreviatio "etc." ratione Latinitatis dubia rubricetur non intellego -- te in capite acus eleganter saltitare video, mi Iacobe -- sed ratione encyclopaedica multo melius est "etc." eliminare enumerationemque aut augere aut terminare. Ergo editionem ultimam a @CaeliaSalviana: factam laudo. Andrew Dalby (disputatio) 10:36, 7 Decembris 2023 (UTC)Reply
Profecto laudabilis est! IacobusAmor (disputatio) 12:32, 7 Decembris 2023 (UTC)Reply
Revertere ad "Accessibilitas".