Accessibilitas est modus opera, vehicula, machinas, ministrationes, et systemata instruendi ut ab omnibus, praesertim qui debilitate quadam afficiuntur, facile adhiberi possint. Notio accessibilitatis praesertim spectat ad accessum debilibus, sed progressus et melioratio accessibilitatis beneficia omnibus, qualescumque sint, afferre possunt.

Notio accessibilitatis e informationis technologia oritur et a Conventione de Iuribus Hominum Invalidorum adhibetur. Scriptura Braille, linguae gesticulatoriae, informationis technologia, et accessus ad interrete etiam media accessibilitatis considerantur.

Bibliographia recensere

Nexus interni