Deminutivum Latinum
- Vide etiam deminutivum.
Deminutivum est vocabulum ab alio vocabulo derivatum, quod deminuat, attenuet vel temperet significatum illius vocabuli principalis. In lingua Latina non modo nomina (cum substantiva tum adiectiva), sed etiam verba deminui possunt. Deminutio efficitur suffixo stirpi principali addendo. Sic nomen 'hort-us' (a stirpe 'hort-') deminutive fit 'hort-ul-us' suffixo '-ul-' stirpi addito.
Nomina deminutiva ponuntur cum pro signo caritatis, tum familiaris loco agnominis, sicut Iacobulus ex Iacobo. Exemplum significationis contemnentis est agnomen Romulo Augusto, Augustulus, utpote quod licentius sit in imperatorem dictum.
Deminutiva nominum substantivorum et adiectivorum
recensereDeminutivum monstrat plerumque peioritas vel affectio in nominibus propriis. Potest quoque monstrare parvitas in aliis formis. Conservat genus nominis principalis (Vicus m. → Viculus m.) Formae iregulares sunt "Conventus" m. (qui fit "Conventiculum" n.) et "Nux" f. (quae fit "Nucleus" m.)
Suffixa deminutiva
recensereIn lingua Latina tria suffixa deminutiva inveniuntur:
- -(c)io, -(c)iōnis (m.). Hoc suffixum rarissime invenitur. Adhibetur tantum in nominibus substantivis spectantibus ad viros, ita ut deminutivum quoque ipsum plerumque sit generis masculini. Exempla praecipua sunt:
- homo > homun-cio (m.)
- Graeculus > Graecul-io (m.)
- pūmilus > pūmil-io (m./f.)
- pūsus > pūs-io (m.)
- senex > senec-io (m.)
- Nomen 'Graeculionis', per iocum a Petronio fictum, nobis ostendit hoc suffixum alio quoque suffixo deminutivo (i.e. -ul-) appendi posse.
- -ŭleus (m.). Hoc quoque suffixum rarissime invenitur. Appenditur nominibus tam femininis quam masculinis, sed forma deminuta ipsa semper est generis masculini. Exempla praecipua sunt:
- equus (m.) > ec-uleus (m.)
- acus, -ūs (f.) > ac-uleus (m.)
- nux, nucis (f.) > nuc-(u)leus (m.)
- Huic typo deminutivorum fortasse nomen quoque 'hinnuleus' (vel 'inuleus') addendum est, cui forma principalis non est.
- -ul- / -ol- / -l- / -(i)cul- (+ -us/-a/-um). Hoc suffixum est trium omnium maximi momenti, quo paene omnia nomina deminui possunt. Secundum declinationem et stirpem nominis principalis variae formae huius suffixi inveniuntur, quae stirpibus - interdum paulum commutatis - appenduntur, plerumque genus principalium conservantes. Nonnulla exempla sunt:
- hort-us (m.) > hort-ul-us (m.)
- besti-a (f.) > besti-ol-a (f.)
- libr-um (n.) > libel-l-um (n.)
- mulier (f.) > mulier-cul-a (f.)
- os, oss-is (n.) > oss-icul-um (n.)
- Regulae formationis deminutivorum huius typi valde nodosae sunt. Infra temptatur eas quam disertissime exponere.
Genus deminutivorum
recenseredeminutivum adeo nominis principalis genus conservare solet ut grammatici antiqui suaderent volentibus principale genus cognoscere ut spectarent deminutivum:
Quando dubitamus principale genus, redeamus ad diminutionem et ex diminutivo cognoscimus principale genus. Hypocorismata semper generibus suis unde oriuntur consonant, pauca dissonant, velut haec rana hic ranunculus, hic unguis haec ungula, hoc glandium haec glandula,[1] hic panis hic pastillus et hoc pastillum, . . . haec beta hic betaceus,[2] haec malva hic malvaceus,[3] hoc pistrinum haec pistrilla, ut Terentius in Adelphis, hic ensis haec ensicula et hic ensiculus: sic in Rudente Plautus.[4] Dies communis generis est. Qui masculino genere dicendum putaverunt, has causas reddiderunt, quod dies festos auctores dixerunt, non festas, et quartum et quintum Kalendas, non quartam nec quintam, et cum hodie dicimus, nihil aliud quam hoc die intellegitur. Qui vero feminino, catholico utuntur, quod ablativo casu E non nisi producta finiatur, et quod deminutio eius diecula sit, non dieculus, ut ait Terentius: “quod tibi addo dieculam”. Varro autem distinxit, ut masculino genere unius diei cursum significaret, feminino autem temporis spatium. quod nemo servavit.– Varro, De Lingua Latina 11.10 (NB. Pomp. C. art. Don. GL 5.164K)
Eiusdem generis debent esse deminutiva, cuius generis sunt principalia; ut puta ideo haec domuncula generis feminini, quia et haec domus generis feminini est: exceptis scilicet paucis istis, scutum[5] pistrinum canis rana verna scutra; nam scutra scutrillus facit,[6] beta betaculus.– Servius, Commentarius in Artem Donati (Grammatici Latini ex Recensione Henrici Keilii. Vol. 4, ed. H. Keil, 1864). pagina 432, linea 17
Nomina principalia masculini generis deminutivum mittere solent in -us, feminini generis in -a, neutri generis in -um. Vide exempla:
- later, -is (m.) > later-cul-us (m.)
- mulier, -is (f.) > mulier-cul-a (f.)
- tūber, -is (n.) > tūber-cul-um (n.)
Cui regulae, ut solet, sunt aliquot quoque exceptiones. Primum nomina masculina primae declinationis declinationem suam conservant et deminutivum mittunt in -ula, quod nihilominus sit generis masculini:
- scurr-a (m.) > scurr-ul-a (m.)
- vern-a (m.) > vern-ul-a (m.)
Deinde, ut grammatici (supra citati) quoque admittunt, nonnulla nomina nihilominus genus mutant in deminutione:
xxx | Exempla | ||
---|---|---|---|
principale | deminutivum alterius generis |
deminutivum eiusdem generis | |
ac-us (f.) | aculeus (m.) | ||
calx, calc-is (f.) | calc-ulus (m.) | ||
can-is, -is (m./f.) | can-īcula (f.) | ||
catēn-a (f.) | catēl-lus (m.) | catēl-la (f.) / catēn-ula (f.) | |
cicer, -is (n.) | cicer-cula (f.) | ||
convent-us, -ūs (m.) | convent-iculum (n.) | ||
curr-us, -ūs (m.) | curr-iculum (n.) | ||
diē-s (m./f.) | diē-cula (f.) | ||
galēr-us (m.) | galēr-iculum (n.) | ||
gust-us, -ūs (m.) | gust-ulum (n.) | ||
linter, lintr-is (f.) | lintr-iculus (m.) | ||
nŭx, nŭc-is (f.) | nŭc-(u)leus (m.) | nŭc-ula (f.) | |
pistrīn-um (n.) | pistrīl-la (f.) | ||
rān-a (f.) | rān-unculus (m.) | rān-ula (f.) | |
statu-a (f.) | stat-unculum (n.) | ||
ungu-is, -is (m.) | ung-ula (f.) | ungu-iculus (m.) | |
vepr-ēs, -is (m.) | vepr-ēcula (f.) |
Regulae praecipuae deminutionis nominum
recensereRegulae formationis deminutivorum nominum valde difficiles sunt. Forma suffixi dependet primo a principalis declinatione, tum a stirpis terminatione. Infra primum conspectus brevis datur regularum praecipuarum uniuscuiusque declinationis, deinde conspectus magis extentus regulas quoque obsoletas et formas omnino irregulares includens.
Declinationes Prima Secundaque
recensereConspectus parvus
recensereStirpes exeuntes in: |
Formatio deminutivi |
Exempla | Vide quoque: | ||
---|---|---|---|---|---|
principale | deminutivum 1 | deminutivum 2 | |||
- | + -ul- | hort-us | hort-ul-us | hic | |
-e- / -i- | + -ol- | calce-us | calce-ol-us | hic | |
-ul- | -ul- > -ell- | ocul-us | ocel-l-us | hic | |
-ul- > -ill- | bacul-um | bacil-l-um | |||
muta + r | -r- > -ell- | umbr-a | umbel-l-a | hic | |
-er- | -er- > -ell- | oper-a | opel-l-a | oper-ul-a | hic |
-ēn- | -ēn- > -ēll- | catēn-a | catēl-l-a | catēn-ul-a | hic |
-ĭn- | -ĭn- > -ell- | pāgĭn-a | pāgel-l-a | pāgĭn-ul-a | hic |
-īn- | -īn- > -īll- | crumīn-a | crumīl-l-a | hic | |
vāgīn-a | vāgīn-ul-a | ||||
-ōn- | -ōn- > -ōll- | corōn-a | corōl-l-a | corōn-ul-a | hic |
-gn- | -gn- > -gill- | pugn-us | pugil-l-us | hic | |
agn-us | agn-ell -us | ||||
-mn- | -mn- > -mell- | column-a | columel-l-a | hic | |
aerumn-a | aerumn-ul-a | ||||
-aul- -āl- -ēl- |
-aul- > -auxill- -āl- > -axill- -ēl- > -exill- |
paul-us | pauxil-l-us | paul-ul-us | hic |
Regula Generalis
recensereClassis | Exempla | Excepta | ||
---|---|---|---|---|
principale | deminutivum | principale | deminutivum | |
Regula principalis |
vīc-us | vīc-ulus | ||
fīc-us (f.) | fīc-ula | |||
port-a | port-ula | |||
scurr-a (m.) | scurr-ula (m.) | |||
crust-um | crust-ulum |
Stirpes in vocalem exeuntes
recensereClassis | Exempla | Excepta | ||
---|---|---|---|---|
principale | deminutivum | principale | deminutivum | |
Regula principalis |
gladi-us | gladi-olus | ||
besti-a | besti-ola | |||
palli-um | palli-olum | |||
calce-us | calce-olus | |||
āre-a | āre-ola | hirne-a | hirn-ula | |
horre-um | horre-olum |
In nominibus propriis declinationis primae, "-ia" fit interdum "-illa" (Lucia → Lucilla, sed Tullia → Tulliola).
Stirpes in -ul- exeuntes
recensereNomina quorum stirps exit in -ul- (seu principalia seu deminutiva) in deminutione (seu prima seu secunda) illud -ul- mutant in -ell- aut -ill-. Regulam tamen discernere difficile est. In tabula supposita multorum vocabulorum quorum stirps in -ul- exit deminutiva data sunt. Eis quae ipsa deminutiva sunt, principalia sunt praeposita, significatu tamen admodum differentia in parenthesibus () inclusa. Qui systema viderit, dicat!
Stirpes exeuntes in: |
- (Principale) |
Principale deminutivum primum |
deminutivum deminutivum secundum | |
---|---|---|---|---|
in -ELL- | in -ILL- | |||
-B(UL)- | - | fābul-a | fābell-a | |
- | tābul-a | tābell-a | ||
-C(UL)- | - | ancill-a | ||
- | bacul-um | bacill-um | ||
- | crepitācul-um | crepitācill-um | ||
cōdex | cōdicul-us | cōdicill-us | ||
mollis (adi.) | mollicul-us (adi.) | mollicell-us (adi.) | ||
(pēnis) | pēnicul-us | pēnicill-us | ||
avis | avicul-a | aucell-a | ||
locus | locul-us | locell-us | ||
- | ocul-us | ocell-us | ||
- | pōcul-um | pōcill-um | ||
bucca | buccul-a | buccell-a | ||
porcus | porcul-us | porcell-us | ||
furca | furcul-a | furcill-a | ||
-D(UL)- | haedus | haedul-us | haedill-us | |
-F(UL)- | offa | offul-a | ŏfell-a | |
-G(UL)- | - | angul-us | angell-us | |
- | singul-us (adi.) | singill-atim (adv.) | ||
- | cingul-um | cingill-um | ||
(unguis) | ungul-a | ungell-a | ||
-M(UL)- | mamma | mammul-a | mămill-a | |
-N(UL)- | āgnus) | āgnell-us | ||
(ānus) | ānul-us | ānell-us | ||
-P(UL)- | - | manipul-us | manipell-us | |
pūpus/-a | pūpul-us/-a | pūpill-us/-a | ||
-R(UL)- | murmur | murmurill-um | ||
turtur | turturill-a | |||
-S(UL)- | caps-a | capsul-a | capsell-a | |
pūsus | pŭsill-us | |||
-T(UL)- | aries | arietill-us | ||
- | catul-us/-a | catell-us/-a | ||
cist-a | cistul-a | cistell-a | ||
pūtus | pŭtill-us | |||
- | situl-a | sitell-a |
Stirpes in -r- exeuntes
recensereStirpes exeuntes in: |
Exempla | Regulam generalem secuta | ||
---|---|---|---|---|
principale | deminutivum | principale | deminutivum | |
cons. + r | libĕr, libr-i | libel-lus | ||
umbr-a | umbel-la | |||
fenestr-a | fenestel-la | fenestr-a | fenestr-ula | |
sacr-um | sacel-lum | |||
-ĕr- | misĕr, misĕr-i (adi.) | misel-lus | misĕr, misĕr-i (adi.) | misĕr-ulus |
tenĕr, tenĕr-i (adi.) | tenel-lus | tenĕr, tenĕr-i (adi.) | tenĕr-ulus | |
puĕr, puĕr-i | puel-lus | puĕr, puĕr-i | puĕr-ulus | |
opĕr-a | opel-la | opĕr-a | opĕr-ula | |
tessĕr-a | tessel-la | tessĕr-a | tessĕr-ula | |
camĕr-a | camel-la | littĕr-a | littĕr-ula | |
patĕr-a | patel-la | |||
-ŏr- | amphŏr-a | ampul-la | ||
-ŭr- | satŭr, satŭr-i (adi.) | satul-lus |
Stirpes in -n- exeuntes
recensereStirpes exeuntes in: |
Exempla | Regulam generalem secuta | ||
---|---|---|---|---|
principale | deminutivum | principale | deminutivum | |
-ēn- | catēn-a | catēl-la /-lus (m.) | catēn-a | catēn-ula |
cēn-a | cēn-ula | |||
habēn-a | habēn-ula | |||
harēn-a | harēn-ula | |||
vēn-a | vēn-ula | |||
ahēn-um | ahēn-ulum | |||
-ĭn- | asĭn-us/-a | asel-lus/-la | domĭn-us | domĭn-ulus |
gemĭn-us | gemel-lus | |||
fēmĭn-a | fēmel-la | sarcĭn-a | sarcĭn-ula | |
fiscĭn-a | fiscel-la | fuscĭn-a | fuscĭn-ula | |
pāgĭn-a | pāgel-la | pāgĭn-a | pāgĭn-ula | |
lāmĭn-a | lāmel-la | |||
patĭn-a | patel-la | |||
-īn- | bovīn-us (adi.) | bovīl-lus | gallīn-a | gallīn-ula |
catīn-us | catīl-lus | piscīn-a | piscīn-ula | |
lupīn-us | lupīl-lus | spīn-a | spīn-ula | |
crumīn-a | crumīl-la | vāgīn-a | vāgīn-ula | |
salīn-um | salīl-lum | |||
pulvīn-us | pulvīl-lus | |||
pistrīn-um | pistrīl-la (f.) | |||
vīn-um | vīl-lum | |||
-ōn- | corōn-a | corōl-la | corōn-a | corōn-ula |
persōn-a | persōl-la | caupōn-a | caupōn-ula | |
zōn-a | zōn-ula | |||
-gn- | pugn-us | pugil-lus | agn-us | agn-ellus |
sign-um | sigil-lum | |||
tign-um | tigil-lum | |||
-mn- | column-a | columel-la | aerumn-a | aerumn-ula |
lāmn-a | lāmel-la | lāmn-a | lāmn-ula | |
scamn-um | scabel-lum scabil-lum scamil-lus (m.) |
domn-a | domn-ula |
Deminutiva in -xill- exeuntia
recensereStirpes exeuntes in: |
Exempla | Excepta | ||
---|---|---|---|---|
principale | deminutivum | principale | deminutivum | |
-aul- -āl- -ēl- |
paul-us (adi.) | pauxil-lus | paul-us (adi.) | paul-ulus |
pāl-us | paxil-lus | |||
tāl-us | taxil-lus | |||
āl-a | axil-la | āl-a | āl-icula | |
māl-a | maxil-la | |||
vēl-um | vexil-lum |
Excepta
recenseredeminutiva exeuntia in: |
Exempla | ||
---|---|---|---|
principale | deminutivum irregulare |
deminutivum regulare | |
-CUL- | lagoen-a / lagōna | lagun-cula | |
-ĀCUL- | vern-a (m.) | vern-āculus (m. / adi.) | vern-ula (m.) |
-ICUL- | āl-a | āl-icula | axil-la |
bland-us (adi.) | bland-iculus | bland-ulus | |
galēr-us (m.) | galēr-iculum (n.) | ||
montān-us (adi.) | montān-iculus | ||
pann-us | pann-iculus | pann-ulus | |
pugn-a | pugn-icula | ||
thyrs-us | thyrs-iculus | ||
uter-us | utr-iculus | ||
-IOL- | sigill-um | sigill-iolum | |
tympan-um | tympan-iolum | ||
-UNCUL- | av-us | av-unculus | |
lemb-us | lemb-unculus | ||
mendāci-um | mendāci-unculum | ||
petas-us | petas-unculus | ||
rān-a (f.) | rān-unculus (m.) | rān-ula (f.) | |
statu-a (f.) | stat-unculum (n.) | ||
tuguri-um | tuguri-unculum | tuguri-olum | |
-USCUL- | rām-us | rām-usculus | rām-ulus |
-ULEUS | equ-us | ec-uleus | ec-ulus / equolus |
Declinatio Tertia
recensereConspectus parvus
recensereNomina tertiae declinationis parisyllaba in -es, -is et -e
Nomina exeuntia in: |
Formatio deminutivi |
Exempla | Vide quoque: | ||
---|---|---|---|---|---|
principale | deminutivum 1 | deminutivum 2 | |||
-ēs | -ēcul- | vulp-ēs | vulp-ēcul-a | hic | |
-is | -icul- | nāv-is | nāv-icul-a | hic | |
-ĕ | -icul- | rēt-ĕ | rēt-icul-um | hic |
Cetera nomina tertiae declinationis
Stirpes exeuntes in: |
Formatio deminutivi |
Exempla | Vide quoque: | ||
---|---|---|---|---|---|
principale | deminutivum 1 | deminutivum 2 | |||
-c- / -g- | + -ul- | făx, făc-is | făc-ul-a | hic | |
-t- / -d- | + -ul- | nepōs, nepōt-is | nepōt-ul-us | hic | |
+ -icul- | anăs, anăt-is | anăt-icul-a | |||
-p- / -b- | + -icul- | plēbs, plēb-is | plēb-icul-a | hic | |
-n- | -ōn- > -uncul- | ratio, ratiōn-is | ratiun-cul-a | hic | |
-ĭn- > -uncul- | homo, homĭn-is | homun-cul-us | |||
-r(r)- / -l(l)- | + -cul- | mulier, -is | mulier-cul-a | hic | |
-r- < -s- | + -cul- | mūs, mūr-is | mūs-cul-us | hic | |
rūmor, rūmōris | rūmus-cul-us | ||||
plures cons. | + -icul- | venter, ventr-is | ventr-icul-us | hic |
Nomina in -ēs, -is exeuntia
recensereNomina exeuntia in: |
Exempla | Excepta | ||
---|---|---|---|---|
principale | deminutivum | principale | deminutivum | |
-ēs, -is | vulp-ēs, -is | vulp-ēcula | saepēs, -is | saep-icula |
nūb-ēs, -is | nūb-ēcula | |||
vepr-ēs, -is (m.) | vepr-ēcula (f.) |
Nomina in -is, -is (m./f.) aut -ĕ, -is (n.) exeuntia
recensereNomina exeuntia in: |
Exempla | Excepta | ||
---|---|---|---|---|
principale | deminutivum | principale | deminutivum | |
-is, -is (m./f.) -ĕ, -is (n.) |
turr-is, -is | turr-icula | vall-is, -is | vall-ēcula |
nāv-is, -is | nāv-icula | vīt-is, -is | vīt-ēcula (iuxta vīt-icula) | |
ign-is, -is | ign-iculus | corb-is | corb-ula | |
fort-is, -is (adi.) | fort-iculus | virid-is, -is (adi.) | virid-ulus | |
rēt-ĕ, -is (n.) | rēt-iculum | ass-is, -is | ass-ula | |
can-is, -is (m./f.) | can-īcula (f.) | iuven-is, -is | iuven-culus | |
cut-is, -is | cut-īcula | |||
febr-is, -is | febr-īcula |
Stirpes in -c- et -g- exeuntes
recensereStirpes exeuntes in: |
Exempla | Excepta | ||
---|---|---|---|---|
principale | deminutivum | principale | deminutivum | |
-c- -g- |
făx, făc-is | făc-ula | ||
nŭx, nŭc-is (f.) | nŭc-ula | nŭx, nŭc-is (f.) | nŭc(u)leus (m.) | |
rēx, rēg-is | rēg-ulus | |||
vōx, vōc-is | vōc-ula | |||
audāx, audāc-is (adi.) | audāc-ulus | |||
lanx, lanc-is | lanc-ula | lanx, lanc-is | lanc-icula | |
falx, falc-is | falc-ula | falx, falc-is | falc-icula | |
calx, calc-is (f.) | calc-ulus (m.) |
Stirpes in -t- et -d- exeuntes
recensereStirpes exeuntes in: |
deminutiva in -ul- | deminutiva in -icul- | Formae irregulares | |||
---|---|---|---|---|---|---|
principale | deminutivum | principale | deminutivum | principale | deminutivum | |
-t- -d- |
nepōs, nepōt-is | nepōt-ulus | pyxis, pyxid-is | pyxid-icula | lapis, lapid-is | lapil-lus |
aetās, aetāt-is | aetāt-ula | anăs, anăt-is | anăt-icula | cor, cordis | cor-culum | |
civitās, civitāt-is | civitāt-ula | lucuns, lucunt-is | lucun-culus | |||
mercēs, mercēd-is | mercēd-ula | pēs, pĕd-is | pĕd-iculus | pēs, pĕd-is | pĕd-iolus / pĕt-iolus | |
caput, capit-is | capit-ulum | sors, sort-is | sort-icula | |||
glans, gland-is | gland-ula | puls, pult-is | pult-icula | |||
valens, valent-is (adi.) | valent-ulus | dens, dent-is | dent-iculus | |||
infans, infant-is (adi.) | infant-ulus | lens, lent-is | lent-icula | |||
blandiloquens, ~nt-is (adi.) | blandiloquent-ulus | fons, font-is | font-iculus | |||
adulescens, ~nt-is (adi.) | adulescent-ulus | pons, pont-is | pont-iculus | |||
ariēs, ariĕt-is | ariĕt-illus | pars, part-is | part-icula |
Stirpes in -p- et -b- exeuntes
recensereStirpes exeuntes in: |
Exempla | Excepta | ||
---|---|---|---|---|
principale | deminutivum | principale | deminutivum | |
-p-? -b- |
plēbs, plēb-is | plēb-icula | (plēbēs, -is) | plēb-ēcula |
scrobs, scrob-is | scrob-iculus | |||
trabs, trab-is | trab-icula | (trabēs, -is) | trab-ēcula |
Stirpes in -n- exeuntes
recensereStirpes exeuntes in: |
Exempla | Excepta | ||
---|---|---|---|---|
principale | deminutivum | principale | deminutivum | |
-n- | ratio, ratiōn-is | ratiun-cula | ||
sermo, sermōn-is | sermun-culus | |||
lēno, lēnōn-is | lēnun-culus | lēno, lēnōn-is | lēnul-lus | |
homo, homĭn-is | homun-culus | homo, homĭn-is | homul-lus / homun-cio, ~ōnis | |
caro, carn-is | carun-cula | |||
pectĕn, pectĭn-is | pectun-culus | flumĕn, flumĭn-is | flum-icellum | |
sanguis, sanguĭn-is | sangun-culus |
Stirpes in -r(r)- et -l(l)- et -s- exeuntes
recensereStirpes exeuntes in: |
Exempla | Excepta | ||
---|---|---|---|---|
principale | deminutivum | principale | deminutivum | |
-r(r)- | later, later-is | later-culus | later, later-is | later-iculus |
mulier, mulier-is | mulier-cula | fūr, fūr-is | fūr-unculus | |
tūber, tūber-is | tūber-culum | turtŭr, turtŭr-is (m./f.) | turtŭr-illa | |
cicer, cicer-is (n.) | cicer-cula (f.) | murmŭr, murmŭr-is (n.) | murmŭr-illum | |
pauper, pauper-is (adi.) | pauper-culus | iecŭr, iecŏr-is | iecus-culum | |
amātor, amātōr-is | amātor-culus | |||
soror, sorōr-is | soror-cula | |||
vēr, vēr-is | vēr-culum | |||
far, farr-is | far-culum | |||
-l(l)- | mel, mell-is | mel-culum | ||
-s- | vās, vās-is | vās-culum |
Stirpes in -r- ex -s- orta exeuntes
recensereStirpes exeuntes in: |
Exempla | Excepta | ||
---|---|---|---|---|
principale | deminutivum | principale | deminutivum | |
-r- ex -s- | mās, măr-is (m. subst.) | mās-culus (adi.) | ||
pulvis, pulvĕr-is | pulvis-culus | |||
flōs, flōr-is | flōs-culus | |||
ōs, ōr-is | ōs-culum | |||
mūs, mūr-is | mūs-culus | |||
mūnŭs, mūnĕr-is | mūnus-culum | vetus, vetĕr-is (adi.) | vet-ulus | |
corpŭs, corpŏr-is | corpus-culum | |||
meliŏr, meliōr-is (adi.) | melius-culus | |||
rūmŏr, rūmōr-is | rūmus-culus | |||
arbŏr, arbŏr-is | arbus-cula | |||
'iecur' | iecŭr, iecŏr-is | iecus-culum |
Stirpes in -u- et -v- exeuntes
recensereStirpes exeuntes in: |
Exempla | Excepta | ||
---|---|---|---|---|
principale | deminutivum | principale | deminutivum | |
-u- | sūs, sŭ-is (m./f.) | sŭ-cula (f.) | ||
-v- | bōs, bŏv-is (m./f.) | bū-cula (f.) |
Stirpes in duas aut plures consonantes exeuntes
recensereStirpes exeuntes in: |
Exempla | Excepta | ||
---|---|---|---|---|
principale | deminutivum | principale | deminutivum | |
duas aut plures consonantes |
venter, ventr-is | ventr-iculus | păter, pătr-is | păter-culus |
linter, lintr-is (f.) | lintr-iculus (m.) | māter, mātr-is | māter-cula | |
uter, utr-is | utr-iculus | frāter, frātr-is | frāter-culus / frātel-lus | |
ācer, ācr-is (adi.) | ācr-iculus | |||
os, oss-is | oss-iculum |
Declinatio Quarta
recensereClassis | Exempla | Excepta | ||
---|---|---|---|---|
principale | deminutivum | principale | deminutivum | |
Regula generalis |
art-us | art-iculus | lac-us | lac-usculus |
vers-us | vers-iculus | |||
convent-us (m.) | convent-iculum (n.) | gust-us (m.) | gust-ulum (n.) | |
curr-us (m.) | curr-iculum (n.) | |||
an-us (f.) | an-icula | dom-us (f.) | dom-uncula /-uscula | |
man-us (f.) | man-icula | ac-us (f.) | aculeus (m.) | |
corn-u | corn-iculum | |||
gen-u | gen-iculum |
Declinatio Quinta
recensereClassis | Exempla | Excepta | ||
---|---|---|---|---|
principale | deminutivum | principale | deminutivum | |
Regula principalis |
diē-s (m./f.) | diē-cula (f.) | ||
rē-s (f.) | rē-cula (f.) | rē-s (f.) | rēs-cula (f.) | |
spē-s (f.) | spē-cula (f.) | |||
plēbē-s (f.) | plēbē-cula (f.) |
Deminutiva ambigua
recensere- catellus < catulus & catena
- catella < catula & catena
- manicula < manus & manica
- patella < patera & patina (synonyma)
- petasunculus < petasus & petaso
- scutella < scutula & scutra (synonyma)
- utriculus < uter & uterus
Deminutivus Bigeminus
recensereCum suffixum est "-ulus, -a, -um," deminutivus Bigeminus est "-ellus, -a, -um." Ergo "Capitulum" (Dimutiva versio Capiti) fit "Capitellum" (quoque neutrum). Deminutivus Trigeminus est "-ellulus, -a, -um," sicut "Capitellulum". Tum potis est fieri formae infinitae (vide Imaginem.)
Deminutiva adverbiorum
recensere- clam > clanculum
- diu > diutule
- longe > longule
- saepe > saepicule
- saepius > saepiuscule
Deminutiva verborum
recensereIn verbis, deminutivum semper geret coniugationem primam, "-ill-" inter radicem et finem addens. Exempli gratia:
Exempla | |
---|---|
principale | deminutivum |
cant-ō, -āre (1a) | cant-illō, -āre (1a) |
cōnscrīb-ō, -ere (2a) | cōnscrīb-illō, -āre (1a) |
occ-ō, -āre (1a) | occ-illō, -āre (1a) |
sorb-eō, -ēre (4a) | sorb-illō, -āre (1a) |
Notae
recensere- ↑ Nomen 'glandula' non, ut grammaticus putat, derivatum est a nomine 'glandium', sed a nomine 'glans' a quo illud 'glandium' quoque derivatum est.
- ↑ Betaceus non est diminutivum sed adiectivum cuius forma masculina nonnumquam adhibetur pro substantivo. Aut grammaticus noster errat, aut scriba aliquis: secundum Servium (vide supra) diminutivum betae est betaculus.
- ↑ Vide notam priorem de betaceo.
- ↑ In fabula cui titulus est Rudens Plautus ter utitur diminutivo 'ensiculus'; 'ensicula' autem non invenitur nisi apud grammaticos.
- ↑ Non liquet quid sibi velit illud 'scutum'; in lexicis Latinis nullum diminutivum invenitur praeter illud regulare 'scutulum'.
- ↑ Servius est auctor unicus illius 'scutrilli', in lexicis modo inveniuntur 'scutella' et 'scutula', quarum utraque genus principale conservat.
Nexus externi
recensere- Nōmina Dēminūtīva Latīna[nexus deficit] ab Ian Andrea Miller confecta (Anglice)
- Allen and Greenough's New Latin Grammar for Schools and Colleges, 'Diminutive Nouns' and 'Diminutive Verbs' (Anglice)
- Latinum - The Latin Language Learning Podcast from London, 'Latin suffixes' (ausculta imprimis partes "Diminutives" et "Verbs ending in -lo") (Anglice)
- Frederic Taber Cooper, Word Formation in the Roman Sermo Plebeius, pages 26[nexus deficit] and 27[nexus deficit] (Anglice)
- Words, a Gulielmo Whitaker confecta. Versionem interretialem invenies hic (Anglice)
- Grammatici Latini, ex recensione Henrici Keilii, vol. 1, vol. 2, vol. 3 (Latine)