Dilemma sociale
Dilemma sociale fit, cum in controversiam venit, utrum hominem suo an communi bono consulere oporteat. Per se enim suo quemque bono consulere praestat. Quodsi omnes gregales vel participes gregis defectione facta non cooperati suo quisque bono consulant, totus grex peius, quam si omnes cooperati sint, rem gerat. Si enim omnes suo bono relicto ceterorum invicem rem respiciant, toti gregi res gestae melius, quam si non cooperati sint, cedant.
Maxima dilemmata socialia mundana vel "globalia" sunt — sicut pollutio, superincolatio, nimius generis humani auctus, exhaustio opum naturae (desilvatio, nimius piscatus commercialis, effectus thermocepicus) — sed dilemmata socialia re vera ubicunque exsistere possunt.
Qui primi dilemmata socialia tractaverint
recensereHaec opinio Hobbesii quam notissima est: cum condicio naturalis "bellum omnium contra omnes" sit,[1] homines contractu sociali facto[2] cedunt summae potestati (sovereign) vel maiestati,[3] quae quacunque constitui potest: nihil interest, utrum in dictatura an in democratia consistat, dummodo in dubium non vocetur auctoritas.
Principia studiorum ad dilemmata socialia spectantium saeculo XX in duobus scriptis annis 1960 editis posita sunt. Anno 1965 Mancur Olson, oeconomicus Americanus, librum edidit de ratione actionis collectivae disserentem.[4] Vulgo enim creditur singulis hominibus gregis cuiusdam participibus prodesse, si communia proposita gregis impetrata erunt. Quam opinionem traditam Olson hac admonitione provocat: ex eo, quod singuli homines suo quisque bono consulant, gregem bono cuiusque participis consulere concludendum non esse. Quamquam gregi non alienum est singulos homines adiuvare in obtinendis propositis talibus, quae omnibus gregalibus communia sint, sunt etiam proposita idiosyncratica, unicuique propria, quibus quisque incitari possit ad deflectendum de actionis cursu, qui bono communi cum grege optime respondeat. Olson reapse dixit: "Singuli homines rationales suoque bono consulentes non eo consilio agent, ut communia gregis bona adipiscantur."[5] In hoc ipso dilemma sociale consistit: proprium bonum et commune bonum inter se rixantur.
Tribus annis post Garrett Hardin, oecologus Americanus, de tragoedia pascuorum communium scripsit.[6] Dixit enim pastores suum quisque quaestum augere volentes hoc modo ratiocinari: "Si unam insuper pecudem in gregem meum addidero, quantam mihi utilitatem parabo?" Unius tantum pecudis additio communibus pascuis vix noceat. Quodsi omnes pastores suum quisque gregem una pecude auxerint, immineat abusus, quo tota pascua pereat. Quod dilemma Hardin nullo artificio solvi posse dixit, nam si additis laetaminibus aut herbicidis gramina pascua accrescant, fieri possit, ut ipsum dilemma remaneat, cum greges aliquanto maiores in pascua communia procedere possint. Quo scripto Hardin nimium humani generis auctum per allegoriam tractans "coercitionem mutuam consensione mutua institutam" (mutual coercion mutually agreed upon) commendavit.
Quomodo homines ad cooperandum adducantur
recensereTragoedia communium exemplum potissimum est dilemmatum socialium. Quae dilemmata omnino nullo alio pacto solvi creduntur nisi omnium cooperatione, ne quis defectione facta suum tantum bonum respiciat immemor nec credens ceteros suam quemque sortem facturos esse. At facile non est omnes homines ad cooperandum adducere. Usitatissima est ratio praemiorum et poenarum, quibus actiones hominum ad finem desideratum dirigantur. Etiam decurri solet ad causas tamquam interiores appellandas, quae sunt conscientia et altruismus.
Ratio "dauci et baculi"
recensereDilemmata socialia, simulac reperta sunt, solvi conantur — ut in variis linguis dicitur — "dauco et baculo". Ratio enim et consilium est praemio quodam sociali vel oeconomico ("dauco") homines ad cooperationem cohortari, et sociali oeconomicave quadam poena ("baculo") a defectione dehortari. Quae ratio satis simplex videtur. Sed quis quaeve daucum et baculum administret, et quomodo? Quod quaerentibus vulgo respondetur: res publica, coercitione.[7]
Auctus generis humani, difficultas in augenda alimentorum copia, exhaustio opum mineralium, ingravescens naturae pollutio, immodicusque profusio energiae sunt causae et fontes penuriae oecologicae terrarum orbem complectentis. Quae omnia exempla "tragoediae communium" sunt. Sui plerumque boni cura hominem quemque ad omnium bonum omittendum inlicit. Sunt,[8] qui putent democratiam liberalem eam esse, quae homines, commune contemnentes bonum, suam quemque cupidinem persequi patiatur, nec satis efficacem esse, quae dilemmata socialia ex istis immodicis auctibus crescentia inhibere possit: ne pereat totus mundus, opus esse coercitionis mensura quae sufficiat.[9] Imminente penuria oecologica interitus nullo pacto evitari potest nisi cooperatione globali ad commune bonum pertinenti. Non solum vi aut lege fit coercitio, sed etiam educatione morali, quae "coercitio psychologica" dici potest.[10]
Dilemmata socialia, quoquo modo dauco aut baculo aut ambobus solvi conentur, consecutiones non numquam sumptuosas et quidem saepe inopinatas evocant. Consilium unius filii in Sinis adhibitum, quamquam praecipue in praemiis socialibus positum est, tantam peperit sexuum iniquitatem, ut numerus caelibum notabiliter numerum mulierum nubilium superaret. Abortus enim fetuum muliebrium magnopere numero creverunt in urbibus, ubi apparatus ultrasonici in promptu sunt. Praeterea praesertim ruri numerus crevit mulierum, quae nusquam in repertorium civile relatae sunt. Praestat enim filios parere in civitatibus, in quibus filiorum adultorum est victum parentum senescentium sustentare. Etiam in Indiae civitatibus mulieres maritis suis superstites, si laborandi facultatem amiserint, a filiis suis sustentabuntur.[11] Quae cum ita sint, utile est uni mulieri plures filios parere quam suadent ii, qui de nimio auctu generis humani solliciti sunt.
De conscientia morali
recensereNon solum "dauco et baculo" ad cooperandum adducimur, sed etiam causis tamquam interioribus, quarum naturam haud bene intellegimus. Num hominem morbi impetu humi prostratum deseras? Conscientiam enim habemus tamquam vocem interiorem, quae ne quid delinquamus praemoneat. Unde conscientia nata sit, utrum insita ingenio an educatione morali parta, ambigitur.
Cogitari potest dilemmata socialia, sicut nimium auctum generis humani, conscientiam hominum appellando solvi posse. Si cui notio conscientiae obsoleta et prisci moris videtur, etiam de sui culpatione loqui possumus. Sine dubio alii conscientiae suae oboediunt, alii hoc consilium flocci faciunt; aliis verbis, alter facilius se culpat, alter non facile ad se culpandum adducitur. Secundum Hardin, appellatio conscientiae (aut sui culpatio) addito tempore succedere non potest, cum homines conscientiae oboediendi facilitate inter se differant. Temporis enim decursu illi plurium quam hi progenitores erunt, quo denique efficiatur, ut conscientia moralis evanescat.[12] Quod argumentum evolutionarium in eo videtur esse positum, ut praeter conscientiae appellationem nulla praemia nec poenae adhibeantur. Sui culpatio sive vox conscientiae constrictionem duplicem evocat, quam Hardin "pathogenam" describit. Si cui, puta, communium pascuorum participi dicatur, ne magis, si conscientiam moralem habeat, communibus pascuis abutatur, quid re vera dictum esse intellegat? Fortasse primum hunc simplicem et directum nuntium: "Nisi id, quod a te rogatur, feceris, civis inofficiosus et neglegens publice iudicaberis." At paulo post, cum somnium provecta nocte capturus non verba facta sed ea, quae ex verbis ratione colligi possunt, animo lustrat, hunc quoque nuntium tamquam clandestinum, et quidem contrarium, se detexisse credit: "Si id, quod a te rogatur, feceris, post tergum miser putaberis baro, qui a tuo iure abstinens ceteros sinas pascuis communibus abuti."
De altruismo
recensereAltruismus est animi habitus alterius alterorumve commodum respiciens. Siquidem dilemmata socialia cooperationem postulant, quaeritur, num altruismus ad ineundam cooperationem pertineat. Non est facile intellectum tenacem altruismi capere, cum vix et aegre demonstrari possit, altruismum in futuri cuiusdam praemii accipiendi voluntate non esse positum. Qui altruismus tacticus instar rationis "dauci" (vide supra) esse videtur. Sin autem ponimus argumenti causa, altruismum "purum" (vel non tacticum) inveniri — qua de re magna controversia est —[13] vix sufficiat ad mitiganda, nedum expellenda, dilemmata socialia, quae saepissime ex actionibus singulis privatim separatimque factis fieri et quidem adcumulari solent, ut ex nimio generis humani auctu collegimus. Quae cum ita sint, pauci sunt, qui altruismi causa cooperationem inire velint.
Notae
recensere- ↑ Leviathan Cap.XIV 66-72.
- ↑ Leviathan Cap.XIV 68seq.
- ↑ Leviathan Cap.XIV 69.
- ↑ Olson (1971).
- ↑ "[R]ational, self-interested individuals will not act to achieve their common or group interests" (Olson 1971: 2).
- ↑ Hardin (1968)
- ↑ Dawes (1977: 174).
- ↑ Inter quos Ophuls (1997).
- ↑ Ophuls (1977: 151).
- ↑ Ophuls (1977: 151-152).
- ↑ Dawes (1980: 171).
- ↑ Hardin (1968: 1246).
- ↑ E.g. Dawes (1980: 176-177).
Nexus interni
Bibliographia
recensere- Dawes, Robyn M. (1980) Social dilemmas. Annual Review of Psychology 31: 169–193.
- ——— & Messick, M. (2000) Social Dilemmas. International Journal of Psychology 35 (2): 111–116.
- Hardin, Garrett (1968) The tragedy of the commons. Science 162 (3859): 1243-1248.
- Hilbe, Christian & Wub, Bin & Traulsen, Arne & Nowak, Martin A.Nowak (2014) Cooperation and control in multiplayer social dilemmas. Proceedings of the National Academy of Sciences of the United States of America 111 (46): 16425–16430.
- Hobbes, Thomas (1651/1668) Leviathen sive de Materia, Forma, & Potestate Civitatis Ecclesiasticae et Civilis. [Editio principalis Anglica anno 1651 e prelo prolata est.]
- Kollock, P. (1998) Social dilemmas: Anatomy of cooperation. Annual Review of Sociology 24: 183–214.
- Komorita, S. & Parks, C. (1994) Social Dilemmas. Boulder, CO: Westview Press.
- Olson, Mancur (1965/1971) The Logic of Collective Action: Public Goods and the Theory of Groups. Editio secunda. Harvard University Press.
- Ophuls, William (1977) Ecology and the Politics of Scarcity. San Francisco: W.H.Freeman and Company.
- Palfrey, Thomas R. & Rosenthal, Howard (1988) Private incentives in social dilemmas: The effects of incomplete information and altruism. Journal of Public Economics 35 (3): 309–332.
- Schroeder, David A. (1995) An introduction to social dilemmas. Social Dilemmas: Perspectives on Individuals and Groups, ed. D.A.Schroeder, 1-14. Greenwood Publishing Group.
- Van Vugt, M. & De Cremer, D. (1999) Leadership in social dilemmas: The effects of group identification on collective actions to provide public goods. Journal of Personality and Social Psychology 76 (4): 587–599.
- Weber, M. & Kopelman, S. & Messick, D. M. (2004) A conceptual review of social dilemmas: Applying a logic of appropriateness. Personality and Social Psychology Review 8: 281–307.