Digitus (pars corporis)
(Redirectum de Digiti)
Digitus[1] (-i, m.) est pars manus ac pedis. Homo habet quinque digitos utriusque manus. Hi sunt ab latere radii:
- Pollex
- Index aut digitus demonstrativus[2]
- Medius aut digitus impudicus[3]
- Anularius aut digitus anularis[1] aut digitus medicus[2] aut digitus medicinalis[4]
- Digitus minimus sive auricularis[5]
Digitus maximus pedis, qui in latere tibiali invenitur, hallux nominatur.
Digiti manus et pedis a secundo usque ad minimum constituti sunt a ternis ossibus: phalange proximali, phalange media et phalange distali; pollex et hallux autem a binis solum ossibus constituti sunt.
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 Federative Committee on Anatomical Terminology (1998). Terminologia Anatomica. Stutgardiae: Thieme
- ↑ 2.0 2.1 Haan, H.R.M. de & Dekker, W.A.L. (1955-1957). Groot woordenboek der geneeskunde. Encyclopaedia medica. Lugduni: L. Stafleu.
- ↑ fr.wiki
- ↑ Campanini-Carboni : Vocabolario latino-italiano italiano-latino (1961)
- ↑ Isidorus, Etymologiae 11.1.71: "digitus quintus auricularis pro eo, quod eo aurem scalpimus".