Aperire sectionem principem
Digitus medius dexter hominis

Digitus medius[1] sive tertius[1] seu summus[2][3] est pars manus, accuratius tertius et in homine et aliis primatibus longissimus et fortissimus digitus. Medius inter indicem et anularium positus est.

Hic digitus etiam impudicus et infamis appellatur, quia vulva anusque sexus voluptatum causa digito medio penetrantur, et hunc digitum tollere igitur est gestus maledicus, nam signum penetrationis videtur.

NotaeRecensere

  1. 1.0 1.1 Federative Committee on Anatomical Terminology (1998). Terminologia Anatomica. Stutgardiae: Thieme
  2. http://www.rimed.org/medhealthri/2010-11/2010-11-359.pdf
  3. Harrius Potter et Camera Secretorum, a Petro Needham translatum, p. 68
  Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!