Digitalis est genus circa viginti specierum fruticum herbacearum partim perennium partim biennium. Genus usitate in Scrophulariaceas ponebatur, sed recentiores investigationum phylogeneticarum recognitiones monstrant id melius in amplificatam familiam Plantaginacearum ponendum esse.[1] Genus est endemicum in Europa occidentali et meridio-occidentali,[2] Asia occidentali et media, Africaque septentrio-occidentali.

Digitalis purpurea a Francisco Köhler picta
Digitalis lutea

Nomen scientificum 'sicut digitale' significat et similitudinem florum Digitalis purpureae ad digitos humanos indicat. Flores in spicá altá producti sunt tubulares et inter se colore variant, a purpureo ad roseum, album, et flavum. Notissima species est Digitalis purpurea, planta biennis, quae ob flores vividos saepe ad ornamentum excolitur. Floribus sunt varia signa et maculae.

Primo anno Digitalis purpurea solum caulem et folia longa et basalia producit. Secundo anno caulis longus et foliosus a 50 ad 200 cm altus e radicibus plantarum sanarum crescit. Larvae insecti Eupitheciae pulchellatae floribus Digitalis vescuntur. Aliae lepidopterorum species, praecipue Noctua comes, foliis Digitalis purpureae vescuntur.

  1. 1.0 1.1 Olmstead, R. G., dePamphilis, C. W., Wolfe, A. D., Young, N. D., Elisons, W. J. & Reeves P. A. (2001). "Disintegration of the Scrophulariaceae". American Journal of Botany (American Journal of Botany, Vol. 88, No. 2) 88 (2): 348–361 
  2. Anon. "Foxglove (Digitalis purpurea)". Arkive: images of life on Earth. Wildscreen 
 
stipula

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!