Demetrius Ustinov
Demetrius Theodori filius Ustinov (Russice Дмитрий Фёдорович Устинов, tr. Dmitrij Fёdorovič Ustinov; Samarae natus die 17 [30] Octobris 1908, Moscuae mortuus die 20 Decembris 1984) fuit ductor exercitus et rerum politicarum peritus Sovieticus, marescalcus Unionis Sovieticae (ab anno 1976), titulis Herois Laboris Socialisticae (bis, annis 1942 et 1961) et Herois Unionis Sovieticae (anno 1978) multisque aliis signis laudis ornatus, qui annis ab 1941 fuit commissarius popularis et dein minister armaturae URSS, ab anno 1953 ad annum 1957 minister industriae defensionis URSS, annis ab 1957 ad 1963 vicarius et annis ab 1963 ad 1965 vicarius primus praesidis Consilii Ministrorum URSS, annis ab 1965 ad 1976 secretarius Commissionis Centralis Factionis Communisticae Unionis Sovieticae, dein ad mortem suam minister defensionis Unionis Sovieticae atque socius Officii Politici Commissionis Centralis Factionis Communisticae Unionis Sovieticae fuit.
Obitus: 20 Decembris 1984; Moscua
Patria: Unio Sovietica
Familia
Memoria
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Demetrium Ustinov spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon • |