Demarchus Taronis filius
Vide etiam paginam fere homonymam: Demarchus (satrapa).
Demarchus Taronis filius (Graece Δήμαρχος), qui saeculo IV a.C.n. exeunte floruit, Antigoni Monophthalmi coaevus, fuit inter annos 323 et 301 a.C.n. huius regis legatus: anno enim 311 a.C.n. in litteris ab Antigono urbi Scepsidi missis (OGIS 5) Aeschylum quendam legatum cum Demarcho ad Cassandrum missum esse fertur. Idem fuit, ut videtur, ac Demarchus Lycius, Taronis filius, qui somatophylacibus reginae Philae, Demetrii Poliorcetae uxoris, anno 305 vel 304 a.C.n. praefectus est; qui Samiis exsulibus (ante annum 322 a.C.n.) adiuverit, posteaque ab eis civem Samium factus est. Talia et de Melesippo Bacchii filio referuntur.
An idem fuit ac Demarchus ab Alexandro Magno Phrygiae Hellespontinae praefectus non liquet.
Fontes
recensere- OGIS 5
- W. Dittenberger, Sylloge inscriptionum Graecarum (2 partes. Lipsiae: Hirzel, 1883) no. 333
Bibliographia
recensere- "Prosopography of Antigonos's Friends and Subordinates" in Richard A. Billows, Antigonos the One-Eyed and the Creation of the Hellenistic State (Berkeley: University of California Press, 1990) no. 28, p. 379
- J. Kirchner, "Demarchos (3)" in Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft edd. G. Wissowa et alii (Stuttgart, 1893-1972 ~ ~)
- E. Olshausen, Prosopographie der hellenistischen Königsgesandten (Lovanii, 1974) pars 1 no. 67
- P. Schoch, "Demarchos (6)" in Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft edd. G. Wissowa et alii (Stuttgart, 1893-1972 ~ ~) suppl. 4
- C. B. Welles, Royal Correspondence in the Hellenistic Period (New Haven: Yale University Press, 1934) p. 9
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.