Decimus Laelius Balbus (consul 46)

Decimus Laelius Balbus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo fuit. Pater aut avus eius Decimus Laelius Balbus, consul ordinarius anni 6 a.C.n. erat. Balbus orator "truci eloquentia habebatur, promptus adversus insontes"[1]. Anno 37 quandam Acutiam maiestatis accusavit[2], sed paulo post ipse in insulam relegatus est. Claudio imperatore regnante ex exsilio revocatus anno 46 consul suffectus creatus est[3]. Vestalis virgo Laelia, quae anno 62 mortua est[4], fortasse eius filia est.

Notae recensere

  1. Tacitus, Annales, VI 48
  2. loco citato, cap. 47
  3. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 6, c. 1057
  4. Tacitus, Annales, XV 22