Dannenberg
Dannenberg (Lat: Mons Abietum) oppidum Saxoniae Inferioris ad Albim situm et pars Circuli Lüchow-Dannenberg est. Ad Dannenberg etiam vici Breese in der Marsch, Bückau, Dambeck, Groß Heide, Gümse, Klein Heide, Liepehöfen, Lüggau, Nebenstedt, Neu Tramm, Niestedt, Penkefitz, Pisselberg, Prabstorf, Predöhlsau, Prisser, Riekau, Riskau, Schaafhausen, Schmarsau, Seedorf, Seybruch, Soven, Splietau, Streetz, Tramm atque Tripkau pertinent. Dannenberg pars communis generalis Elbtalaue est.
Locus: 53°5′55″N 11°6′3″E
Numerus incolarum: 8 316
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Tabula aut despectus
Historia
recensereDannenberg tum nomine Slavico Weidars vel Woikam nominatum iam saeculo 9 ab hominibus habitabatur. Iussu Henrici ducis Brunsvicensis eo loco castellum extructum est, quod anno 1153 primo in actis descriptum est. Ipsud Dannenberg die 18 Octobris 1157 in actis nominatum est. Anno 1569 Dannenberg principatus Guelphorum factum est et ab anno 1671 pars Ducatus Luneburgensis fuit. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Inter secundum bellum mundanum die 22 Februarii 1945 partes oppidi pyrobolariis Americanis deletae sunt. Die 23 Aprilis eiusdem anni Americani milites sine pugna Dannenberg expugnaverunt. Proximis annos Albis flumen finis erat Zonae Americanae et Sovieticae et postea Germaniae Occidentalis et Orientalis. Anno 1989 finis sublata est. Dannenberg ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris et ab anno 2006 pars Elbtalaue communis generalis est. Anno 1971/72 vici supra dicti ad Dannenberg adiuncti sunt. Eodem anno Commune generale Dannenberg conditum est, quod anno 2006 cum Hitzacker communi generali coniunctum est.
Cives clari
recensereNati
recensere- Bernardus Riemann (1826 - 1866), mathematicus
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Dannenberg spectant (Dannenberg, Dannenberg (Elbe)). |