Daniel Padilla (Manilae natus die 26 Aprilis anni 1995) est actor atque cantor Philippinus, qui anno 2010 pro televisione partes agere coepit, anno vero 2012 in operibus cinematographicis. Pluries in agendo ita Catharinam Bernardo sociam habuit ut, iuxta instrumentorum divulgationis Philippinorum morem, eius nomen cum huius interdum misceretur ac vox KathNiel fingeretur ad eos "par" -ut dicitur- "amatorium" factos esse stabile atque notum significandum. Anno 2012 etiam primum album musicum Danielis editum est, quod inscribitur Daniel Padilla.

Wikidata Daniel Padilla
Res apud Vicidata repertae:
Daniel Padilla: imago
Daniel Padilla: imago
Nativitas: 26 Aprilis 1995; Manila
Patria: Philippinae

Familia

Genitores: Rommel Padilla; Karla Estrada