Catharina Bernardo
Catharina Bernardo (vulgo Kathryn Bernardo, plenius Kathryn Chandria Manuel Bernardo; in urbe Cabanatuanensi, in una ex Insulis Philippinis posita, die 26 Martii 1996 nata) est actrix atque cantrix Philippina. Primum anno 2003 Catharina partes in pellicula cinematographica egit et saepe postea. Clarior facta est anno 2010 cum in serie televisifica Mara Clara, quae tum edebatur, Maram ageret. Pluries in agendo ita Danielem Padilla socium deinde habuit ut, iuxta instrumentorum divulgationis Philippinorum morem, eius nomen cum huius interdum misceretur ac vox KathNiel fingeretur ad eos "par" -ut dicitur- "amatorium" factos esse stabile atque notum significandum. Anno 2014 etiam primum album musicum Catharinae editum est, quod inscribitur Kathryn.