Daniel Albertus Wyttenbachius

Philologus helveticus

Daniel Albertus Wyttenbachius (Natus Bernae 1746 - Mortuus Oegstgeest [1] 1820 ) fuit philologus Helveticus.

Wikidata Daniel Albertus Wyttenbachius
Res apud Vicidata repertae:
Daniel Albertus Wyttenbachius: imago
Daniel Albertus Wyttenbachius: imago
Nativitas: 7 Augusti 1746; Berna
Obitus: 17 Ianuarii 1820; Oegstgeest, Amstelodamum
Patria: Helvetia, Res Publica Coniunctarum Provinciarum

Erat ipse filius professoris cuiusdam apud Universitatem Bernensem. Discipulus fuit Ruhnkenii et Valckenarii; tum docuit litteras apud collegium Remonstrantium Amstelodami, posteaque philosophiam apud Athenaeum Illustre (eadem in civitate). Anno 1825 Lutetiam abivit, ubi cognovit Larcher, Saintes-Croix et Villoisonium[2]. Anno 1799 factus est professor graecarum litterarum et bibliothecarius Lugduni Batavorum.

Inter opera quae edidit numerantur:

  • Opera moralia Plutarchi, Graece et latine, cum variantibus lectionibus, notis criticis, commentario et indicibus, Oxoniae, 1795-1821, 8 libri in-8°:
  • Praecepta philosophiae logicae, quae sunt excerpta de logica ex optimis auctoribus latinis, Amstelodami, 1781;
  • Compendium Theologiae moralis atque dogmaticae 1754;
  • Vita Ruhnkenii;
  • multa opuscula, Lugduni Batavorum edita, 1821.

Ab anno 1777 usque ad annum 1807, Ruhnkenio et aliis viris eruditis adiuvantibus, edidit Biblitohecam criticam, quae magni momenti fuit ad philologiam propagandam et augendam in Germaniam . Wyttenbachius erudivit philologos insignes inter quos Lennep, Creuzerum, necnon Van Heusde.

Fontes recensere

  • Jacobus-Alphonsius Mahul, Annuaire nécrologique, ou Supplément annuel et continuation de toutes les biographies ou dictionnaires historiques, 1822, Lutetiae : Ponthieu, 1823, p.347-350
  • Maria-Nicolaus Bouillet et Alexis Chassang (dir.), « Daniel Wyttenbach » dans Dictionnaire universel d’histoire et de géographie, (lege apud Wikisource francicum)
  • Guilielmusl Leonardus Mahne, Vita Danielis Wyttenbachii, Brunswigae, 1825, | apud Archive.org

Notae recensere

  1. scilicet latine in oppido quod Dominium Oegstgeestanum appellatur sic in libro cui titulus Cornelii Trioen medicinae doctoris Observationum medico chirurgicarum fasciculus p. 113
  2. H.e. Villoison, Villoisionius nominatus a Wolfio, Kleine Schriften, vol. 1 p.54 [1]

Nexus externi recensere