Cyperus esculentus
Cyperus esculentus (binomen a Linnaeo anno 1753 statutum) est planta familiae Cyperacearum tuberibus comestibilibus munita, in Aegypto abhinc annis fere 6 000 collecta (cuius folia ibi ad zythum temperandum adhibita sunt),[1] hodie latissime ad cibum humanum pabulumque animalium culta. Tubera in Hispania ad potum nomine horchata conficiendum, in Sinis ad oleum exprimendum adhibentur.
Cyperus esculentus (imago a Stanley Kays lucis ope facta)
Notae
recensereBibliographia
recensere- Fontes antiquiores
- ante 310 a.C.n. : Theophrastus, Historia plantarum 4.8.12
- Recentiora
- "Cyperus esculentus Linnaeus var. sativus Boeckeler" in Flora of China vol. 23 pp. 232-233
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Cyperum esculentum spectant. |
- "Cyperus esculentus L." apud Tropicos