Cymodoce (Nereis)
Vide etiam paginam discretivam: Cymodoce.
Cymodoce (Graece Κυμοδόκη, fortasse "quae undas tranquillat") in mythologia Graeca fuit una e Nereidibus, filiis Nerei dei marini, e Doride genitis; enumeratur enim inter sorores et ab Hygino in libro cuius titulus est Fabulae,[1] et a Poëta in Iliade.[2] Ab Hesiodo in Theogonia cum Cymatolege et Amphitrite in descriptione iungitur:
- Κυμοδόκη θ᾽, ἣ κύματ᾽ ἐν ἠεροειδέι πόντῳ
- πνοιάς τε ζαέων ἀνέμων σὺν Κυματολήγῃ
- ῥεῖα πρηΰνει καὶ ἐυσφύρῳ Ἀμφιτρίτῃ
scil. "Cymodoce quae cum Cymatolege et talís formosa Amphitrite faciliter undas aërosi ponti animasque vivorum ventorum sedat"[3] Eadem sororitate ordinatur et in libris manu scriptis peioribus Georgicon Vergilii.[4]
Notae
recensereBibliographia
recensere- M. L. West, ed., Hesiod: Theogony (Oxonii: Clarendon Press, 1966) p. 240
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.