Cortina Ampecanorum

Italiae municipium
(Redirectum de Curtinia (Venetia))
Vide etiam paginam discretivam: Curtina (discretiva).

Ampicium[1] [2] (Italiane: Cortina d'Ampezzo) est oppidum Italiae et municipium, circiter 5600 incolarum, in regione Venetia ac in provincia Bellunensi situm. Incolae Ampiciani appellantur.

Wikidata Cortina Ampecanorum
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Italia
Locus: 46°32′18″N 12°8′14″E
Numerus incolarum: 5 546
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Provincia Bellunensis

Geographia

Superficies: 252.81 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Abbatia Ladinorum, Prages, Duplagum, Marubium, Fanum Sancti Viti (Provincia Bellunensis), Aboruntium, Collis, Livinal

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Skardu, Catholica

Tabula aut despectus

Cortina Ampecanorum: situs
Cortina Ampecanorum: situs
Turris campanaria

Sententia oppidi est Modo vivo ac tuta quiesco.

De etymologia

recensere

Oppidi nomen Ladinum est Anpezo, cuius originem etymologicam nescimus. Opiniones multae sunt, sed omnes phantasticae.

Una opinio est hic olim oraculum fuisse et nomen ex Apolline et Pythia ortum esse. Exonymum Germanicum Hayden 'paganos' denotat, sed haec opinio non iam magni aestimatur. Secundum Paulum Videsott, sunt plures opiniones, sed nulla persuadet.

Non multi homines etiam nunc lingua Ladina utuntur, sed plurimi nunc lingua paterna Italiane loquuntur.

Ceterum etiam pristinum vel exonymum nomen Germanicum est Petsch-Hayden. Oppidum usque ad primum bellum mundanum ad Tyrolum pertinebat (sed iam Ampicium appellabatur).

Hac in civitate anno 1956 Olympia Hiemalia celebrata sunt.

Municipia finitima

recensere

Auronzo di Cadore, Badia (BZ), Braies (BZ), Colle Santa Lucia, Dobbiaco (BZ), Livinallongo del Col di Lana, Marebbe (BZ), San Vito di Cadore.

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Nomina antiquiora: Ampicium Cadubri (1176), Curtina Ampitii (1317).

Bibliographia

recensere
  • Eugen Trapp, ed. 2003. Kunstdenkmäler Ladiniens: Gadertal, Gröden, Fassatal, Buchenstein, Ampezzo. Istitut Ladin - Micura de Rü: Istitut Ladin.

Pinacotheca

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Cortinam spectant.


 
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!