Aperire sectionem principem
Taurus.

Cursus taurorum (Hispanice: corrida de toros) est Hispana dimicatio adversus tauros. In arena, taurarius (Hispanice: torero) comminus in taurum pugnat.

Ordo rerumRecensere

 
Pompa.

In principio, symphonia canente (H: pasodoble), dramatis personae praesidem salutantes ducunt pompam (H: paseíllo). Taurus init et pugna incipit. Spectaculum divisum est in partes tres, quae dicuntur tertiae (H: tercios).

Tertia hastae (H: tercio de varas)Recensere

 
Taurus ruit ad taurarium.

Primum, taurarii sagulo provocant taurum ad pugnam. Taurus ruit ad sagulum, sed non cornibus ferit taurarium. Deinde duo equites (H: picadores) ineunt, qui cervix tauri hasta vulnerant.

 
Eques cervix tauri hasta vulnerat.

Tertia vexillorum (H: tercio de banderillas)Recensere

Tum tres taurarii vexilla in cervicem tauri infigunt.

Tertia mortis (H: tercio de muerte)Recensere

 
Interficit taurum.

Denique interfector (H: matador) solum est in arena. Habet sagulum rubrum (H: muleta) et gladium. Interfector ludit cum tauro. Postremo interfector infigit gladium in dorsum et interficit taurum.