Culturomica[1] (Anglice culturomics) est genus lexicologiae computatralis quod mores et inclinationes hominum per analysin quantitativam textuum digitizatorum cognoscit,[2] et quidem congesta et descripta datorum mole utitur ad culturam humanam pertractandam.[3] Investigatores magna archiva digitalia eruunt ad cognoscendas res culturales in lingua et usu vocabulorum refulgentes.[4]

Neologismus Anglicus culturomics in Civitatibus Foederatis factus primum in commentario "Quantitative Analysis of Culture Using Millions of Digitized Books" a quattuordecim coauctoribus edito invenitur.[5] Ex quibus Michell et Aiden multum contulerunt ad creandum Google Ngram Viewer, opus apud Google Labs inceptum, quod n-grammatibus utitur ad data ex Google Books, bibliotheca digitali, eruenda eo consilio, ut schemata culturalia quae in usu linguae addito tempore appareant aperiantur.

Studia additicia

recensere

Kalev H. Leetaru in commentario, quem "Culturnomics 2.0" inscripsit, archiva nuntiorum (inter quae etiam transcriptiones televisificas et radiophonicas) cognovit, ut verba inveniret, quae ad sonum vel "modum" referrentur atque res geographicas indicarent. Qua investigatione potuit Ver Arabicum anni 2011 retro praedicere, atque ultimum locum Osamae Bin Laden intra 124 milia passuum feliciter aestimare.[6]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Cohen 2010; Hayes 2011.
  3. Acroasis TED, ab Erez Lieberman Aiden et Ioanne Baptista Michel habita, apud situm ted.com.
  4. Letcher 2011.
  5. Michell et ceteri 13 coauctores 2010.
  6. Leetaru 2011; Quick 2011.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
 
computatorum

Haec stipula ad informaticam spectat. Amplifica, si potes!