Cratylus (philosophus)
philosophus
Haec pagina de philosopho Graeco narrat. Si Platonis dialogum quaeris, vide Cratylus.
Cratylus Atheniensis (Graece Κρατύλος), qui exeunte saeculo V a.C.n. floruit, philosophus fuit Graecus, Heracliti sectator. Affirmabat, in idem flumen non solum bis, sed etiam semel intrare impossibile esse, quia iam effluxisset[1]. Eadem causa vocabulis non loquebatur, sed digitis res monstrabat[2]. Plato aliquamdiu discipulus Cratyli fuit, si Diogeni Laertio credimus[3], sed hoc dubitandum est[4]. Persona est dialogi Platonis eiusdem nominis, ubi res a verbis vere designari et iam sonis describi demonstrare conabatur.
Res apud Vicidata repertae:
Notae
recensere- ↑ Arstt. Met. IV 5, 1010a7.
- ↑ Ibidem; cf, Arstt. Rhet. III 16, 1417b1.
- ↑ III 6. Cf Aristoteles, Metaphysica 1010a.7-15.
- ↑ Serge Mouraviev, Cratylos (d’Athènes?), in: Richard Goulet (ed.), Dictionnaire des philosophes antiques, Bd 2, Lutetiae 1994, p. 505.
Bibliographia
recensere- Dieter Bremer: Kratylos und die Herakliteer. In: Hellmut Flashar u. a. (ed.): Frühgriechische Philosophie (= Grundriss der Geschichte der Philosophie. Die Philosophie der Antike, Band 1), Halbband 2, Basileae 2013, ISBN 978-3-7965-2598-8, pp. 657–664
- J. van Ijzeren, "De Cratylo Heracliteo et de Platonis Cratylo. Disputatio critica qua viro clarissimo J. J. Hartman septuagesimum diem natalem gratulatur", Mnemosyne, 1921: 174-200
- Debra Nails: The People of Plato. A Prosopography of Plato and Other Socratics.Indianapoli 2002, ISBN 0-87220-564-9, p. 105 sqq.