Metaphysica (Corpus Aristotelicum)
Metaphysica (Τὰ μετὰ τὰ φυσικά) est magnum opus metaphysicum ab Aristotele conceptae. Hoc opere quattuordecim librorum Aristoteles docet primae philosophiae, namque hoc nomine metaphysicam appellat, esse rerum cognoscere causas primaque principia definire. Itaque dicit omnia quae sunt variarum causarum consequentia effici necessarioque a prima origine fuisse primum movens (τὸ πρῶτον κινοῦν; e.g. Metaph. 1074a), quod ipsum immotum rerum effecerit motus. Primum movens ab Aristotele etiam deus vocatur. Metaphysicis etiam complures notiones ad primam philosophiam pertinentes tractat definitque sicut naturam, materiam, formam, substantiam, potentiam, genus, universalia, etc. Praesertim in substantia definienda laborat.
De nomine metaphysicae
recensereNonnulla ab Aristotele scripta sunt opera, quae coniunctim Physica (Φυσικά) inscribuntur. Quae post opera est altera series posita operum, quae prima principia meditationis philosophicae tractant. Itaque Corpore Aristotelico a posterioribus philosophis collecto haec operum nomine carentium series expedite opera post physica posita (τὰ μετὰ τὰ φυσικά) indicabatur. Quae cum ita sint, comparet nominis metaphysicae causam non tam philosophicam quam administrativam primo fuisse.
Res maiores
recensereAristoeles metaphysicam in tres partes dividit, quae divisio philosophiae Occidentali tradita est:
- Ontologia
- Theologia
- Scientia universalium primorumque principiorum.
Metaphysicae est omnium rerum causas primaque principia scrutari. Hac in causa inquirenda idem munus sibi proposuit Aristoteles ac olim Thales aliique physici Ionici; neque Pythagoricos Platonemque praetereamus.
De causis
recensereStudiorum scientificorum vitaeque cotidianae interest, quae sint rerum causae. Quid est "causa"? Maximi momenti sane est huius rei cognitio, cui operam dat Aristoteles in Metaphysicis et Physicis. Nullus oritur intellectus nisi per causarum enodationem. Quattuor in Metaphysicis ab Aristotele enumerantur causae. Si quis sciscitatur, cur ens quoddam sit id quod est, causa transferri potest in (1) materiam (ὕλη) sive substratum (ὑποκείμενον); (2) formam (εἶδος); (3) effectum; (4) finem consequendum.
1. Causa materialis Cur fit, ut ex semine piri progignatur pirus? Cur fit, ut arbor unius generis quodam prosperatur solo, quo alterius generis arbor absumatur. Materialibus scilicet de causis, nam naturam cuiusque rei dicit fieri ex ea qua constat materia. Cur homines alat sustentetque aqua, cur tam grave durumque sit raudus, causa materiali exponitur. Si quis, cur mutatio cuiusdam rei sit talis qualis est, sciscitatur, referendum igitur est ad materiam qua constat res mutata. Eo enim pacto finitur, quanta libertate fieri possint illae mutationes.Aristoteles nullo nomine simplici causam materialem aliaque causarum genera appellat. Causam materialem dicit id esse, ex quo nascitur aliquid, cui illud inest (ἐξ οὗ γίγνεταί τι ἐνυπάρχοντος).[1] Itaque ex aere nascitur statua ex aere facta (statua aerea), ex argento phiala argentea, etc. At cur fiat mutatio, sola causa materiali non intellegitur, nam constat materiam solam non esse sui mutationis causam. Marmor non facit statuam, quamquam huic inest. Causa materialis sub uno tantum aspectu ponit rem de qua agitur.
2. Causa formalis "In seminibus est causa arborum et stirpium." Hoc dictum Ciceronis[2] causam formalem Aristotelicam olet. In seminibus enim vis inest earum rerum, quae ex iis progignuntur. Substratum materiale idem inest in piro ac in semine piri, et piro informata ratio essentiae (λόγος ὁ τοῦ τί ἦν εἶναι) repraesentatur. Re vera ratio essentiae est forma (εἶδος), qua impetrata arbor progenita appellari licet pirus. Sculptor autem ex marmore facit statuam ad exemplar (παράδειγμα) praefinitum conformatam. Et formae et exemplari vis sive potentia inest, quae aliquid futuri tamquam in praesentia repraesentat. (De quibus infra.) Admirabilitatem vere facit, quanta facilitate sollertiaque Aristoteles doctrinam formarum a Platone conceptam sibi assumpserit.
3. Causa efficiens Ut ait Aristoteles,[3] materia sive substratum vix sui mutationem efficit: lignum non efficit lectum, neque aes statuam. Aliqua alia est causa mutationis. Ex causarum generibus tertium est causa efficiens sive "unde primum initium mutationis aut cessationis",[4] sicut pater est causa nati vel, ut generali utamur definitione, efficiens (τὸ ποιοῦν) est causa effecti, sicut pluvia efficit ut fungi in silva crescant, sicut sculptor causa est statuam efficiens. Notio causae efficientis Aristotelica quam proxime causalitati modernae cohaeret neque tamen omnino coit, nam causae efficienti talis ab Aristotele non datur principatus, qualem apud nos recentiores tenet. Mundus Aristotelis nondum est lege causali tam conglutinatus quam noster. At causa efficienti allata Aristoteles ad hunc finem profectus est.
4. Causa finalis Quartum genus causarum est finis (τέλος), ad quem vel cuius causa aliquid est aut fit. Si valetudinis causa ambulamus, valetudo est causa finalis (τὸ οὗ ἕνεκα) ambulandi.
De substantia
recenserePrimae philosophiae est ens in quantum est ens (τὸ ὂν ᾗ ὄν) perscrutari. In hac re dissimilis est scientiarum specialium singulis quaeque principiis dedicatarum, quae nonnulla tantum propriove modo investigant entia. Quamquam differentes sunt sensus entis (τὸ ὄν), tamen, cum inter se cohaereant polysemia atque ad unum (πρὸς ἕν) referantur, iusto iure provinciam suam possidet scientia universalis entium. Itaque primum habet sensum substantiae, cum entia sensu propinquo sint qualitates, quantitates, etc., quae ad substantiam pertinent. Animal, sicut equus, est ens; color quoque, sicut canus, ens est. At equus est ens sensu primario vel substantiali. Itaque equus est substantia sed color equi non est. Nihil enim est nisi qualitas substantiae. Quicquid de ente dixerimus ad substantiam denique referetur. Quae cum ita sint, scientiae ad ens qua ens pertinentis est rationem de substantia reddere.
Quisquis, quid sit ens, quaerit, etiam et simul, quid sit substantia, sciscitatur. Corpora (adnumeratis elementis, caelestibus, herbis, animalibus suisque partibus), res corporibus simpliciores (sicut superficies, linea, punctum) resque invisibiles (sicut Formae Platonicae) videntur ad substantias referri. Aristoteles, quamquam res visibiles optima praebere exempla substantiarum arbitratur, alia quoque exempla non vult excludere remque incertam relinquit. Sed vero quaestio de exemplis substantiarum vix poterit solvi, nisi primum responderimus, quanam ratione aliquam rem dicamus esse substantiam. Etsi enim sciamus aliquam rem substantiam esse, nondum certe, cur sit, sciamus.