Corvus meeki
Corvus meeki (Anglice Bougainville crow) est avis familiae Corvidarum, Bougainville in insula inque propinquis Papuae Novae Guineae Insulis Shortland atque in Insulis Salomonis endemica. Intra suam aream geographicam ea est sola species corvida exstans.
Corvus meeki est corvus ponderosus, 41 cm longus, plumis omnino nigris et magno rostro nigro.
Suae habitationes naturales sunt humidae terrarum humilium silvae subtropicae et tropicae atque humidae montanae subtropicae et tropicae usque ad to 1600 m.[2] Species in Bougainville est quotidiana, sed detrimentum habitationis lignorum excidendorum causa fortasse ei minetur.
Notae
recensere- ↑ De specie apud situm iucnredlist.org (BirdLife International 2004). Ruber specierum periclitatarum index 2006 apud situm iucnredlist.org.
- ↑ "Species factsheet: Corvus meeki" apud situm birdlife.org (BirdLife International, 2008).