Aperire sectionem principem
Hypothesis duorum fontium auctores evangeliorum secundum Matthaeum Lucamque potissimum in Evangelium secundum Marcum inniti postulat, praeterea in collectionem sic dictam sermonum Domini littera "Q" notam.

Corpus sermonum Domini, a criticis textualibus Q nuncupatum (Theodisce Q[uelle] "fons") est textus hodie non servatus qui (secundum hypothesim duorum fontium) medio saeculo I p.C.n. scriptus collectionem logiorum seu dictorum Iesu comprehendit. Pproponitur auctores evangeliorum Matthaei et Lucae res huius fontis cum rebus ex evangelio Marci demptis congessisse. Qua hypothesi similitudines differentiaeque inter tria evangelia synoptica explicari possunt.

BibliographiaRecensere

  Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!