Corona Sancti Venceslai
Corona sancti Venceslai sive Corona regni Bohemiae est corona aurea, qua reges et reginae Bohemiae coronabantur. Dedicata est sancto Venceslao, patrono Bohemorum.
Historia
recensereCorona perfecta est anno 1346 a Carolo, marchione Moraviae, qui postea factus est imperator huius nominis IV, pro coronatione sua in regem Bohemiae, quae facta est anno 1347. Extremum usa? est anno 1836 in coronatione Ferdinandi V. Corona non erat possessio regis, sed sancti Venceslai, ergo erat possessio totius regni. Nomen corona sancti Wenczeslai primum anno 1387 aperuit.?[1] Hodie servatur Pragae supra capellam sancti Venceslai in ecclesia cathedralis sancti Viti. Non solum reges Bohemiae, sed etiam reginae Bohemiae coronabantur hac corona.
Descriptio
recensereCorona aurea est cum quattuor liliis, nonaginta sex gemmis, atque viginti margaritis ornata. In cruce in medio coronae erat spina e corona spinea Christi. Rex Bohemiae itaque coronatus est symbolice eadem corona sicut Iesus Christus, rex regum. In cruce inscribuntur haec verba: HIC EST SPINA DE CORONA DOMINI.
Notae
recensere- ↑ HRBEK, Jiří. České barokní korunovace. Praha: Nakladatelství Lidové noviny, 2010. ISBN 978-80-7422-011-1. p. 54.
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Coronam sancti Venceslai spectant. |