Cornelius Vanderbilt (27 Maii 17944 Ianuarii 1877), private Commodorus Vanderbilt appellatus,[1] fuit dux negotii et philanthropista Americanus, qui divitias in ferriviis et navigia accumulavit. Pauper natus, mediocriter eruditus, princeps perseverantia, intelligentia, fortuna in mediterraneo aquarum commercio et industria ferriviarum factus est. Ferrivia Media Novi Eboraci aedificata innotuit.

Cornelius Vanderbilt. Daguerreotypus.
Subscriptio.
C. Vanderbilt, navis vaporaria Cornelii Vanderbilt. Oleum in carbaso a Iacobo et Ioanne Bard pictum.
Vanderbilt senex.
Statua ante Terminale Medium Grande hodiernum.
Vanderbilt senex.

Unus ex divitissimis Americanis notis, paterfamilias familiae Vanderbiltianae fuit, qui primum donum ad Universitatem Vanderbiltiam fundandam dedit. Secundum H. Rogerium Grant historicum:

Aequaevi quoque Vanderbilt saepe odierunt vel metuerunt, vel eum beluam inurbanam saltem aestimaverunt. Cum Vanderbilt scelestus esse posset, pugnax et callidus, multo plus aedificator quam deletor fuit . . . vir honestus, astutus, industrius."[2]

Inter eius proles sunt Gloria Vanderbilt modae designator, Anderson Cooper scriptor actorum, et Timothaeus Olyphant histrio.

  1. "Commodore Vanderbilt's Life," New York Times, 5 Ianuarii 1877.
  2. Anglice: "Contemporaries, too, often hated or feared Vanderbilt or at least considered him an unmannered brute. While Vanderbilt could be a rascal, combative and cunning, he was much more a builder than a wrecker . . . being honorable, shrewd, and hard-working" (Grant 2011:544).

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Cornelium Vanderbilt spectant.