Copiatrum[1][2] (nomen instrumentale a verbo mediaevali copiandi[3] ductum) fuit machina quae documenta copiavit in aetate ante technologiam hodiernam copiandi. A copiatris digitalis, scansoriis, impressoriis laseriferis et photocopiatris supponit, sed in multos annos modum primum ad documentos copiandos in numeris parvis fuit.

Machina mimeographica anno 1918 illustrata.

Haec machina, tamquam dactylographium, fuit exitus Industriae Conversionis Secundae quae parte posteriori saeculi 19 initiavit. Haec conversio secunda technologias ut parva motra electrica et chemica industrialia vulgo prodidit, sine quibus copiatrum fabricandum pretiis humilibus possibile non possit. Ob numerum maiorem scriptorum prodendum, copiatrum et dactylographium formam mensae officinae et naturam laboris officinae gradatim mutaverunt.

Scholae, ecclesiae, et sodalitates parvae copiatris saepe usae sunt quia pretiis humilibus copiare necesse fuit ad parva acta diurna et alia prodenda. Liberi editores quoque copiatris usi sunt ut fanzines proderent.

Copiatra mechanica

recensere

Usque ad partem posteriorem saeculi 18, si necesse fuerit officinae copiam epistulae emissae curare, hominibus fuit copiam manu scribere. Per maiorem partem saeculi 19, haec technologia praevaluit. Ad hanc rem, officinae homines conduxerunt quae ut scribae vel copiatores notae erant.

Polygraphium

recensere
 
Thomas Jefferson hoc polygraphio portabili usus est (1804).

Polygraphium est instrumentum mechanicum quod pennam secundam parallelo cum penna scribae movit, quae res cum scriba scribit, copiam producit. Polygraphia saeculo 17 apparuerunt, sed usque ad annum 1800 non fuerunt popularia. Anno 1803 sodalitas Hawkins & Peale in CFA sub iure praecipuo polygraphium posuit,[4] et anno 1804 Thomas Jefferson cum sodalitate collaborare initiavit ut machinam facerent meliorem. Jefferson polygraphio usque ad mortem usus est. Polygraphia autem fere non erant utilia, ita late non usi sunt. Hawkins & Peale polygraphiis vendendis damnum tulerunt. Difficultas erat "instabilitas inhaerens, et necessitas perpetua reparandi et accommodandi."[5]

Prelum copialis

recensere

Prelum copialis epistulam usque ad horas post scribendum viginti et quattuor copiare potuit. Anno 1780 Iacobus Watt sub ire praecipuo prelum copialem posuit, et sodalitas James Watt & Co. machinas statim produxit. Saeculo XVIII exeunte homines ut Beniaminus Franklin, Georgius Washington, et Thomas Jefferson uti sunt. Anno 1785, Thomas Jefferson prela et immota et portabilia a James Watt & Co. fabricata usus est.

  1. Cf. versionem Latinam vocabuli Hispanici ciclostil apud Iosephum Ioannem del Col (2007). Diccionario Auxiliar Español-Latino. Sinu Albo: Institutum Superius Ioannes XXIII. p. 218. ISBN 9789509771345 [PDF].
  2. Cf. versionem Latinam vocabuli Theodisci Kopierer apud Lucusaltianum, Petrum (2024). Lexicon Latinum Hodiernum Lucusaltianum: Tom. IV, I–L (ed. XXIV) [PDF]. Lentiae: Petrus Lucusaltianus. p. 150.
  3. Cf.copiare” apud Carolum Du Cange et al. (1883-1887). Glossarium mediæ et infimæ Latinitatis. Niortii: Favre.
  4. "Polygraph"  U.S. Patent X453, "Improvement in the pentagraph and parallel ruler", 17 Maii 1803. Papyrus in incendio amissus est.
  5. Silvio A. Bedini (1984). Thomas Jefferson and His Copying Machines. University of Virginia Press. p. 187. ISBN 978-0813910253 

Nexus interni