Contentio Arabo-Israëlitica (Arabice الصراع العربي الإسرائيلي Al-Sura'a Al'Arabi A'Israili ; Hebraice הסכסוך הישראלי-ערבי Ha'Sikhsukh Ha'Yisraeli-Aravi) est discordia civilis et certamina militaria inter populos Asiae Occidentalis, praecipue inter Foedus Arabicum et Israël atque inter populum Arabicum et populum Israël. Radices contentionis Arabo-Israëlticae in ortu Zionismi et nationalismi Arabici patent qui saeculo undevicensimo moveri coeperunt. Regio quam populus Iudaeus suam historicam terram domesticam esse credunt etiam res a motu Pan-Arabico habetur quae olim et nunc ad Arabes Palaestinos pertinet,[1] et in contextu Pan-Islamico ut terrae Islamicae. Certamen, inter Iudaeos Palaestinos et Arabos saeculo vicensimo ineunte per tumultus in Nebi Musa 1920 exortum, anno 1947 totum bellum civile factum est, omnes Foederis Arabici civitates deinde amplectens, hodierno Civitate Israel Maio 1948 confirmato. Bellum Sex Dierum, anno 1967, et parvum bellum inter Israël et Aegyptum anno 1973 gestum, sunt partes huius contentionis.

Participes contentionis:
     Societas Arabae      Civitates quae cum Israël pugnaverunt      Israël      Gaza et Ripa Occidentalis
Copiae Aegyptiae Canalem Suesiensem in fines Israëliticos die 7 Octobris 1973 transeunt.
Menachem Begin, Iacobus Carter, et Anwar El Sadat in Castris David consistunt.
Yitzhak Rabin, Gulielmus Clinton, et Iasser Arafat in caerimoniis Concessionum Asloanarum consignatarum iuxta Aedes Albas die 13 Septembris 1993 inter se conveniunt.

Contentio, quae certamen civile et nationalisticum de certantibus terrarum finibus Imperio Ottomanico terminato primum fuit, a generali regionis certamine inter Arabes et Israëlitas ad minus certamen circumscriptum commutatum est, cum magna hostilia exitum plerumque haberent, indutiis post Bellum Octobris 1973 datis. Ergo, foedera pacis inter Israel et Aegyptum anno 1979 et inter Israel et Iordaniam anno 1994 facta sunt. Concessiones Asloanae ad Auctoritatem Nationalem Palastinam creatam anno 1993 duxerunt, quamquam stabile pacis foedus non iam factum sit. Indutiae nunc inter Israël et Syriam fiunt, et recentius inter Israël et Lebanon (post 2006). Contentio inter Israël et Laciniam Gazeticam (ab Hamas rectam), quae in indutiis anno 2009 finiverunt (sed ex eo tempore fuit dimicandum), quamquam cum Foedere Arabo non recte coniucta, usitate pars contentionis Israëlitico-Palaestinae et ergo contentionis Arabo-Israëliticae habetur. Contra foedera pacis cum Aegypto et Iordania et indutias generales, mundus Arabius et Israël sibi de terris disertis plerumque adversantur.

Bella notabilia et eventus violenti

recensere
  1. "The Palestinian National Charter – Article 6". Mfa.gov.il .
  2. Bellum ex impetu a Hamas die 7 Octobris 2023 oritur.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere

Fontes administrationum

recensere

Media regionis

recensere
Media Israelitica
Media Arabia
 
David's face

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!

 
stipula

Haec stipula ad politiam spectat. Amplifica, si potes!