Conradus Lycosthenes

encyclopaedicus
(Redirectum de Conrad Lycosthenes)

Conradus Lycosthenes (vere Conrad Wolffhart, natus 8. Augusti 1518 Rubeaci - quod oppidum Rouffach hodie nuncupatur- in Alsatia superiori; mortuus 25 Martis 1561 Basiliae) humanista et encyclopaedista fuit. Unus fuit e magnis polyhistoribus qui saeculo XVI° vixerunt.

Imago xylographica Conradi Lycosthenis,   a Tobia Stimmer (1539-1584) delineata, anno 1590 impressa

Conradus Wolffhart, qui postea sibi Graecum nomen Lycosthenem induit, e Theobaldo Wolffhart consule et coniuge eius Elisabetha Kürschner, Conradi Pellican filia, natus est. "Septemdecim annorum adulescentulus[1]", Heidelbergam missus est, ubi anno 1539 primum cyclum studiorum emensus est et  Magister Artium creatus est;  tunc, duce amico Henrico Stoll, pastore Heidelbergensi, ad studium Theologiae et Historiae animum adjecit.

Anno 1542,  cum amico et condiscipulo Henrico Pantaleon Basiliam redivit. Ubi per tres annos Grammaticam Dialecticamque docuit, et anno 1545 diaconus Ecclesiae Sancti Leonardi nominatus est, quod munus usque ad obitum retinuit.

Ab anno 1554, constanti paralysi dextri lateris tactus, sinistra manu uti coactus est.

Conradus Lycosthenes anno 1561 Basiliae mortuus est, aetatis suae anno quadragesimo tertio (43),  et in ecclesia Sancti Leonardi sepultus est. Epitaphium sic scriptum:

SISTE GRADUM VIATOR:
SI BONUS ES, MORERE VICTURUS;
SIN MALUS, VIVE MORITURUS.
HOCCE
CONRADUS EGO LYCOSTHENES
RUBEACENSIS, PHILOSOPHIAE
PERENNIS COMPENDIUM, AET.
LUMINUM DATORIS BENIG.
PER XLII
VALETUDINARIAE AET.
ANNOS. M. VII. .D. VII. SEDULO
SERIOQUE COMMENTATUS ;
IIX. KAL. APRIL. NON IMPROVI-
SO APOPLEXIAE TURBINE.
AD CERTAM IMMORTALITAT.
ANNO EJUSDEM REPAR.
M. D. LXI.
PRAETER VOTUM METUMQUE
ABREPTUS, SORTIS LIT.
MULTAM SALTEM, SI NON
MAGNAM, RELIQUI USU-
RAM POSTERIS. QUI POTES
MELIORA, DEBES; ATQUE
UT PRAESTES, IN REM
TUAM ABI.

Ille eruditus Christinam Herbster viduam, filiam Ioannis Oporini (Oporin) typographi, duxerat, quae e priori marito Leonardo Zwinger Theodorum Zwinger Maiorem genuerat.

 
Quae dicitur descriptio Conradi Lycosthenes, re vera, ut nonnulli putant Iosuae Opitz (1542-1585)   

Opus eius praecipuum tradita seligere, colligere  et commentari fuit.

Quod opus duas res sibi proposuit (1°) Thesaurum omnium sententiarum cum Priscorum, tum Humanistarum divulgare  (2°) mirabilia prodigiaque colligere.

(a) Ad exemplum Erasmi Roterodami plurima opera de dictis collectaneis edidit Stobaei, Aeneae Silvii, Ravisii Textoris, Erasmi Parabolas, denique, anno 1555,  e suo collecta Apophthegmata. Manu scriptas notas illius hereditate accepit Theodorus Zwinger, qui eas edidit et in novis editionibus perpetuo auxit. Sic Lycosthenes  Encyklopaediam Theatrum Vitae Humanae nuncupatam condidit. – Ab ordine thematico, quem encyclopaedia Lycosthenis persecutus erat, discessit Laurentius Beyerlinck qui secundum ordinem alphabeticum suum Theatrum (1631 editum) composuit.

(b) Hominum huius saeculi opinio valde divulgata erat, dei intercessionem manifestam fieri per calamitates, abortiones et cometas; sic timorem periculorum eludere solebant. Lycosthenes edidit et auxit anno 1552 Librum prodigiorum Iulii Obsequentis, tardae Antiquitatis auctoris, et anno 1557 collectionem suam proposuit, cui titulus:

Prodigiorum ac ostentorum chronicon: quae praeter naturae ordinem, motum, et operationem, et in superioribus et his inferioribus mundi regionibus, ab exordio mundi usque ad haec nostra tempora, acciderunt …, conscriptum per Conradum Lycosthenem; Basileae, per Henricum Petri 1557 – et, eodem anno, lingua Theodisca: Wunderwerck oder Gottes unergründtliches vorbilden, das er inn seinen gschöpffen allen, so Geystlichen, so leyblichen … von anbegin der weldt, biß zu unserer diser zeit, erscheynen … lassen: Alles mit schönen Abbildungen gezierdt …, durch Johann Herold … Verteütscht, Basiliae: Petri, 1557

Opera selecta

  • Commentarius in Plinium Juniorem de viris illustribus, Basiliae 1547, iterum 1552, tertio 1576
  • Compendium Bibliothecae Gesnerianae, Basiliae 1551, iterum 1555
  • Gnomologia ex Aenea Sylvii Piccolominei … omnibus operibus collecta, Basiliae 1551
  • Prodigiorum ac ostentorum chronicon = Wunderwerck oder Gottes unergründtliches vorbilden, Basiliae 1557
  • Illustrium virorum apophthegmata, Bernae 1557,  Coloniae Agrippinae 1618
  • Apophthegmata ex probatis Graecae Latinaeque Linguae Scriptoribus. A Conrado Lycosthene authore collecta et per locos communes iuxta Alphabeti seriem digesta, Lutetiae: sumptibus Gorbini, 1560 (et plurimae ulteriores editiones)
  • Theatrum vitae humanae, quem librum valde auxit Theodorus Zwinger, 1565
  • Dignorum laude virorum, quos Musa vetat mori, immortalitas, Francofurti ad Moenum, apud Ioannem Maximilianum a Sande, 1606 [1]

Nexus Externi

recensere
  1. sic in libro "Dignorum laude virorum, quos Musa vetat mori, immortalitas" nuncupato