Complexus histocompatibilitatis maior

Complexus histocompatibilitatis maior (CHM) sive antigenum leucocytorum humanum (ALH) pars systematis immunitatis est locus geneticus proteinorum, molecularum CHM dictarum, proprietates alienarum molecularum ostendentium, ut lymphocyti T eas cognoscant, ut alienae moleculae istis proprietatibus ornatae aut statim aut denuo intrantibus, iterum ope cellularum T vel cellularum B (cellularum memoriae immunitatis) destruantur. Locus ex diversis genis compositus est[1].

Molecula complexus histocompatibilitatis maioris (classis I), pars membranae cellulae haud acris depicta. In statu activo molecula complexus extracellulariter posita est.

Tres classes descriptae sunt

  • Classis I — superficie fere omnium cellularum, non erythrocytorum superficiebus
  • Classis II[2] — superficie modo cellularum systematis immunitatis
  • Classis III[3]

In hominibus invenitur gena CHM in chromosomate 6.

Gena CHMRecensere

Complexus histocompatibilitatis maior (CHM) est collectus plurium genorum, in hominibus omnia gena haec complexuum histocompatibilitatis maiorum in chromosomate sexto locata sunt. Ista gena sunt nominata, directione ab centromero ad telomerum:

  • classis I: HLA-DPβ, HLA-DPα, HLA-DQβ, HLA-DQα, HLA-DRβ, HLA-DRα
  • classis III: C4, CFB, C2
  • classis II: HLA-B, HLA-C, HLA-A[4]

Nomen CHM ad ordinem hunc respondet: Nominatur "HLA-", deinde nomine geni, e.g. DR beta: "DRB". Exemplum: HLA-DQB*03:02:01:08[5]

Proteina (moleculae CHM)Recensere

Moleculae complexus histocompatibilitatis maioris sunt producta genetica genorum CHM.

NotaeRecensere

  1. Liber interretialis de CHM et functiones suas (Anglice)
  2. Katikaneni D. S., Jin L. (Ian 2019). "B cell MHC class II signaling: A story of life and death". Human immunology 80 (1): 37-43 
  3. De Paoli F., Cuccia Belvedere M. , et al. (Aug 1978). "Human MHC class III genes, BF and C4. Polymorphism, complotypes and HLA class I and II associations in the Lombardy population (Italy)". Gene geography 1 (2): 121-9 
  4. Schunter F., Wernet P., et al. (Nov 1978). "Mapping of the linkage group GLO--Bf--HLA-B,C,A--PGM3. 2. Segregation analysis". Human genetics 44 (3): 321-31 
  5. Ralazamahaleo M., Elsermans V., et al. (Sep 2019). "Characterization of the novel HLA-DQB1*03:02:01:08 allele by sequencing-based typing". HLA 94 (3): 335-6 

Nexus externiRecensere

  Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!