Compagnia Cerrulii,[1] Italice Compagnia del Ceruglio, fuit cohors militium mercenariorum saeculo 14, quae operavit in Tuscia sine conductio. Ea forsit fuit prima a civitatibus libera cohors mercenariorum.

Historia

recensere

Octingenti Teutonici mercenarii equites, qui in Italia sub Ludovico IV Bavarico descenderant, quia eorum stipendia non recipiebant, a Pisis die 29 Octobris 1328 discesserunt, suburbium Lucae compilaverunt et supra Cerrulium collem castra posuerunt.

Ne civitas Florentiae mercenarios conduceret, Ludovicus vendidit contra florinos 25 milia Actio Vicecomitibus titulum vicarii imperialis Mediolanensis et, florinis attendendo, Marcum Vicecomites obsidem misit Cerrulium. Quia Florentia non videbatur propensa mercenarios conducere et per via florines a Porcaro legato spoliati sunt, Ludovicus Marcum relinquit ac a Pisis discessit. Rursus Pinus Tosae, Episcopus Florentiae ac quipiam cives florentini tractaverunt de stipulatione et die 25 Aprilis 1329 equites capitaneum eorum creaverunt Marcum, qui nunc inimicus Ludovici erat. Sine stipulatione Compagnia Cerrulii descendit Lucam, cum auxilio presidii cepit urbem et liberavit filii Castrucii antecedentis ducis Lucae. Deinde Compagnia territoria civitatis Lucensis spoliabat, incolas necabat ac rebelles delebat.

Civitas Pisarum iunio convocavit Compagniae ut Tarlatinus vicarius Ludovici expulsus sit et ei premium persolvit ob hanc operam. Deinde Compagnia venditavit civitatem Lucensem Florentia contra florinos 80 milia, sed cives florentini non convenerunt de pretium. Pisae obtulit florinos 60 milia ac 13 milia persolvit, sed renuntiavit emptionem quia Florentia adoriebatur, Postremo Gherardinus Spinolae emit civitas Lucensem contra florinos 30 milia die 2 Septembris 1329.

  1.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)

Bibliographia

recensere
  • Michael Mallett, Signori e mercenari - La guerra nell'Italia del Rinascimento. Bononiae: Il Mulino, 2006. ISBN 88-15-11407-6