Haec pagina de Columba abbate Hiensi narrat. Si Columbam Minorem quaeris, vide Columbanus Bobiensis.

Sanctus Columba Hiensis[1] (Hyensis) sive Columba Maior[2] (Hibernice Columb Cille, scilicet 'Columba Ecclesiae', est sanctus Catholicus Romanus, qui in Hibernia circa die 7 Decembris annum 521 nomine Crimthann 'vulpes' natus est.

Pictura Sancti Columbae, circa annum 1455 facta

Postquam in bibliotheca Sancti Finteni, praeceptoris sui, librum inconcessus descripsit, controversia exorta die 9 Iunii anno 597 (vel 565) in exsilium ("peregrinationem") Albam Scotiae iit et una cum duodecim sociis monasterium in insula Iona fundavit. Plerosque Caledonum ad Christianam doctrinam convertit, ex quibus etiam reges Pictorum.

Incerti auctores hoc carmen Columbae tribuerunt :

Dies Irae
I II III
Regis regum rectissimi Diesque mirabilium In quo cessabit mulierum
Prope est dies domini, Tonitruorum fortium, Amor et desiderium
Dies iræ et vindictæ, Dies quoque angustiæ, Nominumque contentio
Tenebrarum et nebulæ, Mæroris ac tristitiæ. Mundi huius et cupido,
Regis regum rectissimi. Regis regum rectissimi. Regis regum rectissimi.

Sanctus Columbus in praenomine Scotico commemoratur quod est Malcolmus seu Milcolumbus, Gadelice Máel Coluim, hoc est "sectator Columbi".

  1. Vide Uita S. Columbae abbatis hiensis e codice Salmanticensi (L&S B421)
  2. Friedrich Wilhelm Bautz, "COLUMBA der Ältere" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 1 (Hammonae, 1975; reimpr. 1990. ISBN 3-88309-013-1) , columnae 1103–1104 (Theodisce)

Nexus Externus

recensere