Colotes, saepe Colotes Lampsacenus (Graece Κολώτης Λαμψακηνός) appellatus (circa 320 a.C.n. natus; post 268 a.C.n. mortuus[1]), fuit unus ex clarissimis Epicuri discipulis. Opus scripsit ad probandum non posse secundum doctrinas aliorum philosophorum etiam vivere (ὅτι κατὰ τὰ τῶν ἄλλων φιλοσόφων δόγματα οὐδὲ ζῆν ἐστιν), Ptolemaeo Philopatori Regi Aegypti dicatum. Quod Plutarchus redarguens duo opera scripsit: dialogum ad docendum non posse suaviter vivi secundum Epicurum, et opus Adversus Colotem appellatum.[2] Apud Plutarchum, Colotes fuerat sollers, sed vanus, adrogans, intolerans, qui Socratem aliosque philosophos magnos violentissime oppugnavit. Epicurus, ei magnopere favens, eum per caritatem Koλωτάρας et Koλωτάριoς appellabat. Memoriae a Plutarcho etiam proditur Colotem, Epicuri acroasi de rerum natura audita, ad ipsius genua procumbens, ab eo eruditionem poposcit. Censuit veritatis philosophicae non sit dignus fabulas docendo adhibere—notionem cui Cicero repugnabat.[3]

Nonnulla duorum operum Colotis fragmenta in Villa Papyrorum Herculanei reperta sunt. Haec sunt Adversus Platonis Lysin,[4] et Adversus Platonis Euthydemum.[5]

  1. Tiziano Dorandi, Capitulum 2: Chronology, in The Cambridge History of Hellenistic Philosophy, edd. Algra et al. (Cantabrigiae: 1999), p. 51.
  2. Plutarch, Essays and Miscellanies: "That it is impossible even to live pleasantly according to Epicurus"; "Contra Coloten."
  3. Cicero, On The Commonwealth, 6.7.
  4. PHerc. 208.
  5. PHerc. 1032.
 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!