Collegium Seattli Septentrionalis

Collegium Seattli Septentrionalis[1] est publicum binorum annorum collegium, quod Seattli Vasingtoniae situm est, unum e tribus collegiis quae Districtum Collegiorum Seattlensium constituunt, unumque ex optimis e triginta tribus collegiis systematis Collegiorum Communitatis et Technicorum Vasingtoniae habitum.[2] Collegio sunt latae et validae scientiae, ingeniariae, technologiaeque facultates.

Hydnum umbilicatum in horto collegii crescit.
Coprinopsis lagopus in horto collegii crescit.
Rosa nutkana in horto collegii crescit.

Loci uliginosi recensere

Loci uliginosi Collegii Seattli Septentrionalis apud meridianum Rivi Thorntoniani bivium patent, ubi sunt terrae magni momenti oecologici pro watershed Rivi Thorntoniani, quia aquam abundantem tenent, resque polluentes percolant. Etiam habitationi multis speciebus amphibiorum prosunt, inter quae Pseudacris regilla et Ambystoma macrodactylum, ac nonnullarum specierum avium et plantarum.[3]

Inter endemicas et non endemicas plantarum species per campum praecipuum et in propinquis locis uliginosis observari possunt permulta fungi (praecipue Chlorophyllum olvieri, Coprinopsis lagopus, Hydnum umbilicatum, Inocybe mixtilis, Stropharia aurantiaca) et frutices (praecipue Eunonymus alatus, Rosa nutkana, Rubus discolor, Symphoricarpos albus ). In campo et propinquis locis uliginosis vigent multae plantae, praecipue Rhus species, Achillea millefolium, Polystichum munitum, et Equisetum arvense.

Bibliotheca recensere

Bibliotheca apud collegium anno 1970 condita est. Anno 2014 plus quam 103 000 librorum continebat et 594 periodica accipiebat.[4]

Generalia recensere

Deliciae collegii sunt Stella Polaris.

Nexus interni

Notae recensere

  1. Anglice North Seattle College, saepe NSC et Seattlum Septentrionale appellatum.
  2. Time Magazine.
  3. De locis uliginosis collegii.
  4. American Library Directory. 2 (64th ed.). Information Today, Inc. 2011–2012. pp. 2568–2576. ISBN 978-1-57387-411-3 /

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Collegium Seattli Septentrionalis spectant (North Seattle Community College, North Seattle College).