Collectio sermonum Domini
Collectio sermonum Domini,[1] a criticis textualibus Q nuncupata, textus opinabilis sed non iam servatus appellatur, qui (secundum hypothesim duorum fontium) medio saeculo I p.C.n. scriptus collectionem dictorum Iesu comprehendisset. Auctores evangeliorum Matthaei et Lucae hac collectione una cum evangelio Marci usos esse arbitrantur, ut evangelia sua scriberent. Qua hypothesi similitudines differentiaeque inter tria evangelia synoptica explicantur.
Nomen "Q" et historia scientiae
recensereCollectio sermonum Domini "Q" nominata est, quod Theodisce diu "Logienquelle" ("fons dictorum"; "Q" a verbo "Quelle" sumptum) dicta est. Fridericus Schleiermacher primus e testimonio de libro de verbis Domini a Papia scripto coniecit collectionem dictorum Iesu Aramaice scriptam fontem evangelii secundum Matthaeum fuisse.[2] Christianus Hermannus Weisse, philosophus Lipsiensis, anno 1838 primus Matthaeum et Lucam in locis, quibus concordant, non Marco, sed altero fonte usos esse suspicatus est. Nota „Q“ primo anno 1890 apud Ioannem Weiß invenitur, anno 1899 a Paulo Wernle in scientiam introductus est, qui pervestigationibus Caroli Lachmann innixus est.
Ex tunc multae et variae hypotheseis de ea re publicatae, a pluribus etiam collectio sermonum Domini quam optime restituta est. Iacobus M. Robinson et Ioannes S. Kloppenborg anno 1989 societatem theologorum "International Q Project" appellatam collectionis sermonum Domini restituendi causa condiderunt.
Critica
recensereAn Collectio sermonum Domini revera fuerit, in scientia biblica adhuc disputatur[3]. Contra hypothesin duorum fontium hae quaestiones opponuntur:
- Quaeritur, quid sit de textibus, qui tantum in evangelio secundum Marcum inveniuntur ( (4,9 % textus sie 549 verba)?
- Quaeritur, quare Lucas Mc 6,45 – 8,26 in evangelium suum non receperit (sic dicta "lacuna Lucana")
- Quaeritur, quare sint loci, ubi Matthaeus et Lucas contra Marcum concordant (Anglice "minor agreements" dicti).
Notae
recensere- ↑ Fons nominis in: De quaestione synoptica
- ↑ Armin D. Baum: Einleitung in das Neue Testament - Evangelien und Apostelgeschichte. Brunnen Verlag, Gießen 2018, ISBN 978-3-765-57715-4, p. 501
- ↑ vide bibliographiam
Bibliographia
recensere- John S. Kloppenborg: Q, the Earliest Gospel: An Introduction to the Original Stories and Sayings of Jesus. Westminster John Knox Press, Louisville 2008, ISBN 978-0-664-23222-1.
- Terence C. Mournet, Oral Tradition and Literary Dependency: Variability and Stability in the Synoptic Tradition and Q. Siebeck: Mohr, 2005. ISBN 978-3-16-148454-4 (Paginae selectae apud Google Books)
- Frans Neirynck (ed.): Q-synopsis. The Double Tradition Passages in Greek (= Studiorum Novi Testamenti Auxilia. Vol. 13). University Press, Leuven 1988 (2. ed. amplificata 1995, 2001), ISBN 90-5867-165-8.
- James M. Robinson, Paul Hoffmann, John S. Kloppenborg (ed.): The Critical Edition of Q. Synopsis Including the Gospels of Matthew and Luke, Mark and Thomas with English, German, and French Translations of Q and Thomas. Peeters Press, Leuven 2000, ISBN 978-90-429-0926-7 / Fortress Press, Minneapolis 2000, ISBN 978-0-8006-3149-9.
- Scriptores, qui hypothesin abnuunt
- Allan J. McNicol, David L. Dungan, David B. Peabody: Beyond the Q Impasse. Luke's Use of Matthew. A Demonstration by the Research Team of the International Institute for the Renewal of Gospel Studies. Trinity, Philadelphia 1996, ISBN 1-56338-184-2.
- Eta Linnemann: Q – das verlorene Evangelium – Fantasie oder Faktum? In: Eta Linnemann: Bibelkritik auf dem Prüfstand. Wie wissenschaftlich ist die „wissenschaftliche Theologie“? Verlag für Theologie und Religionswissenschaft, Nürnberg 1998, ISBN 3-933372-19-4, S. 13–32.
- Michael D. Goulder: Self-Contradiction in the IQP. (International Q Project) In: Journal of Biblical Literature. Nr. 118, 1999, ISSN 0021-9231, S. 477–496.
- Mark Goodacre: The Case Against Q. Studies in Markan Priority and the Synoptic Problem. Trinity Press, Harrisburg 2002, ISBN 1-56338-334-9.
Nexus externi
recensere- Bibelwissenschaft.de: Tractatus collectionem sermonum Domini explicans (Thomas Hieke), visum die 04. Octobris 2018.
- Das Internationale Q-Projekt (Christoph Heil), visum die 04. Octobris 2018.
- The Case Against Q (Mark Goodacre, 2002), visum die 04. Octobris 2018.